Arcana Coelestia (Potts) n. 10432

Previous Number Next Number See English 

10432. `Et faciam te in gentem magnam': quod significet Verbum alibi quod bonum et praestans, constat ex repraesentatione `Moschis' quod sit Verbum, de qua in locis citatis n. 9372, et (c)a significatione `gentis' quod sint qui in bono, ita abstracte a persona, bonum de qua n. 1259, 1260, 1416, 1849, 6005, 8771. Dicitur in Verbo passim `gens' et `populus,' et ibi per `gentem' significantur illi qui in bono, et per `populum' qui in vero, seu abstracte a personis, per `gentem' significatur bonum et per `populum' verum, n. 10,288; cum itaque per `Moschen' significatur Verbum, tunc per `gentem ex illo' significatur bonum inde. [2] Cum his ita se habet: filii Israelis recepti sunt quia apud illos conscribi potuit Verbum, cujus sensus externus seu litterae consistit ex meris externis quibus interna correspondent; talia {1}fuerunt omnia repraesentativa quae erant apud gentem Israeliticam; et quia gens illa taliter in externis erat, ideo potuit Verbum apud illam conscribi; inde patet,{2} cum per Moschen {3}intelligitur Verbum et cum dicitur de gente Israelitica, quod {4}consumeretur seu periret, quod tunc per quod faceret Jehovah Moschen in gentem magnam, {5}significetur quod Verbum alibi conscriberetur quod bonum et praestans. [3] Quod Ne sensus horum verborum sit, non apparet in littera, sed usque ex eo sciri potest quod nomina personarum non intrent caelum, sed quod vertantur ibi in res quas significant, sicut cum (x)nominantur Abraham, (x)Jischak, Jacob, Moscheh, Aharon, David, et alii, tunc prorsus nescitur ibi, quod personae illae ab homine intelligantur, evanescunt statim ibi, ac induunt sensum spiritualem, qui sensus est rerum quas personae illae significant; inde patet qualis est sensus horum verborum {6}in caelo de Moscheh, quod futurus `in gentem magnam.' @1 erant repraesentativa omnia$ @2 i quod$ @3 repraesentatur$ @4 consumerentur seu perirent$ @5 intelligatur$ @6 de Mosche quod futurus in gentem magnam, in coelo, cum per illum ibi intelligitur Verbum.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church