Arcana Coelestia (Potts) n. 10412

Previous Number Next Number See English 

10412. `Et proclamabat Aharon, et dicebat, Festum jehovae cras': quod significet quod hoc sit ipsum Ecclesiae quod celebrandum, ac ipsum Divinum quod adorandum perpetuo, constat ex significatione `festi' quod sit Ecclesiae cultus quoad celebrationem, nam diebus festis celebratio fiebat; ita per `proclamare festum' significatur ipsum Ecclesiae quod celebrandum: quod sit ipsum Divinum quod adorandum, significatur per quod festum illud {1}dictum sit `Festum jehovae'; et ex significatione `cras' quod sit aeternum et perpetuum, de qua n. 3998, 7140, 9939; [2] qui etiam in externis sunt absque interno, volunt coli ut deus, et suum adorari ut divinum, quantum audent propter vulgus; ex eo concludi potest quod corde suo Divinum negent, et quod ipsi continue spirent ad altiora, et {2} quantum non obstat, {3}ad altissima, ita tandem ad thronum Dei, {4}ut evidenter patet ex illis qui in Verbo intelliguntur per Babelem, qui Domino omnem potestatem in caelis et in terris derogant, ac sibi arrogant; aperiunt enim caelum, et claudunt illud ex lubitu; quod (t)illi tales sint, constat {5} apud Esaiam, Enunties hanc parabolam de rege Babelis, Infernus inferius commotus est propter te; quomodo occidisti de caelo, Lucifer, excisus es in terram, infirmatus es infra gentes: atque tu dixisti in corde tuo, Caelos ascendam, supra stellas Dei exaltabo thronum meum, et sedebo in monte conventus, ascendam supra excelsa nubis, similis fiam Altissimo; verumtamen ad infernum demissus es, xiv 4, 9, 12-15:

[3] quod etiam rex Babelis mandaverit, ut pro deo coleretur, constat apud Danielem vi; per `Babelem' intelliguntur illi qui in externis sancti sunt sed in internis profani, ita illi qui sanctis Ecclesiae pro mediis utuntur ut ipsi colantur pro diis; quod etiam omnes illi faciunt qui per sancta Ecclesiae ut media ad dignitates supra alios et ad opulentiam supra alios, ut fines, affectant emergere. Cum talibus similiter se habet in altera vita; ibi etiam Divinum negant corde ac nefandis artibus allaborant se deos facere; ponunt se alte super montibus, et quendam {6}e medio eorum proclamant pro deo, et quoque adorant; sed cum in cultu illo profano sunt, aperit se mons in hiatum et {7}deglutiuntur, et sic dejiciuntur in internum; quod ita sit, aliquoties videre datum est. @1 dixerit$ @2 i quoque$ @3 ascendunt, et tandem$ @4 d ut i prout$ @5 i etiam$ @6 in$ @7 deglutit eos$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church