Arcana Coelestia (Potts) n. 10411

Previous Number Next Number See English 

10411. `Et aedificabat altare coram eo': quod significet cultum, constat ex significatione `altaris' quod sit principale repraesentativum cultus Divini, de qua n. 4541, 8935, 8940, 9714, 10,242, 10,245, hic autem cultus diabolici, quoniam qui in externis sunt absque interno, communicant cum internis et non cum caelis; internum enim hominis est caelum ejus, et externum ejus est mundus ejus; etiam internum ejus formatum est ad imaginem caeli, ita ad receptionem talium quae ibi, ac externum ad imaginem mundi, ita ad receptionem talium quae ibi, videatur in locis citatis n. 9279, 10,156; inde cum internum est clausum, etiam caelum {1}est clausum, ac tunc externum non amplius regitur e caelo sed ex inferno; {2}quare cultus eorum non est Divinus sed diabolicus; {3}nominant quidem Divinum, et quoque colunt illud, sed in externa forma et non in interna, quod est ex ore et non ex corde; et qui aliter, non colunt Divinum propter Divinum sed propter semet et mundum; ubi cor est, ibi est cultus; inde patet quod per `aedificare altare coram vitulo aureo' significetur cultus diaboli. @1 i illi$ @2 inde est$ @3 colunt etiam Divinum non ex corde, sed solum ore, et quoque non propter Divinum$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church