10393. CONTENTA
Describitur in sensu interno in hoc capite quod apud populum Israeliticum non posset institui Ecclesia, quoniam prorsus in externis erant absque ullo interno; et quod, ne profanarent sancta caeli et Ecclesiae, interiora apud illos plane occluderentur; quod populus ille prorsus in externis esset absque ullo interno, significatur per vitulum aureum quem pro Jehovah adorabant; et quod interiora apud illos plane occluderentur, ne profanarent sancta caeli et Ecclesiae, significatur per quod tabulae legis a Moscheh fractae sint; et per quod Moscheh commoluerit vitulum aureum, ac pulverem (x)sparserit in aquas, ac dederit illis ad bibendum; tum quoque per quod a filiis Levi in castris occisi fuerint ad tria milia virorum.