Arcana Coelestia (Potts) n. 10392

Previous Number Next Number See English 

10392. Inde constare potest quid intelligitur per Domini verba apud Marcum, Qui crediderit et baptizatus fuerit salvabitur, qui vero non crediderit condemnabitur, xvi 16;

`qui crediderit' est qui agnoscit Dominum, ac recipit Divina Vera ab Ipso per Verbum, `qui baptizatus fuerit' est qui per illa a Domino regeneratur.

CAPUT XXXII 1. Et videbat populus quod tardaret Moscheh descendere de monte; et congregatus est populus ad Aharonem, et dicebant ad illum, Surge, fac nobis deos, qui eant ante nos, quia hic Moscheh ille vir qui ascendere fecit nos e terra Aegypti, non scimus quid sit illi. 2. Et dixit ad illos Aharon, Avellite inaures auri quae in auribus mulierum vestrarum, filiorum vestrorum, et filiarum vestrarum, et adferte ad me. 3. Et avulserunt omnis populus inaures auri quae in auribus eorum, et attulerunt ad Aharonem. 4. Et accepit e manu eorum, et formavit illud caelo, et fecit illud vitulum fusilis; et dixerunt, Hi dii tui, Israel, qui ascendere fecerunt te e terra Aegypti. 5. Et videbat Aharon, et aedificabat altare coram eo, et proclamabat Aharon, et dicebat, {1}Festum jehovae cras. @1 See p. 768 note 7$ 6. Et surgebant mane postridie, et offerebant holocausta, et adducebant pacifica; et sedebat populus ad edendum et bibendum, et surgebant ad ludendum. 7. Et locutus est JEHOVAH ad Moschen, Vade, descende, quia corrupit se populus tuus, quem ascendere fecisti e terra Aegypti. 8. Recesserunt subito a via quam praecepi illis, fecerunt sibi vitulum fusilis, et adoraverunt illum, et sacrificarunt illi, et dixerunt, Hi dii tui, Israel, qui ascendere {1}fecerunt te e terra Aegypti. @1 te fecerunt IT$ 9. Et dixit JEHOVAH ad Moschen, Vidi populum hunc, et ecce populus durus cervice ille. 10. Et tu, sine Mihi, et exardescat ira Mea in illos, et consumam illos, et faciam temet in gentem magnam. 11. Et deprecatus est Moscheh facies JEHOVAE DEI sui, et dixit, Quare, JEHOVAH, exardescat ira Tua in populum Tuum, quem eduxisti e terra Aegypti, virtute magna et manu forti? 12. Quare dicent Aegyptii, dicendo, In malum eduxit illos ad occidendum illos in montibus, et ad consumendum illos a super faciebus terrae? revertere ab (x)excandescentia irae Tuae, et paeniteat Te super malum populo Tuo. 13. Recordare Abrahami, Jischaki, et Israelis, servorum Tuorum, quibus jurasti in Te, et locutus es ad illos, Multiplicabo semen vestrum sicut stellas caelorum; et omnem terram hanc, quam dixi, Dabo semini vestro, et hereditabunt in saeculum. 14. Et paenitebat Jehovam super malo quod dixit facere populo Suo. 15. Et respexit, et descendit Moscheh de monte, et duae tabulae (x)testimonii in manu ejus, tabulae scriptae a duobus transitibus, exhinc et exhinc illae scriptae. 16. Et tabulae opus DEI illae, et scriptura scriptura DEI illa, excisa super tabulis. 17. Et audivit Joschua vocem populi in vociferatione ejus, et dixit ad Moschen, Vox belli in castris. 18. Et dixit, Non vox clamoris victoria, et non vox clamoris res perdita, vocem clamoris miserabilis ego audio. 19. Et factum, quemadmodum appropinquavit ad castra, et vidit vitulum et choreas, et exardescebat ira Moscheh, et projecit e manu sua tabulas, et fregit illas sub monte. 20. Et sumpsit vitulum quem fecerunt, et combussit igne, et commoluit usque {1}ad pollinem, et sparsit super facies aquarum, et bibere fecit filios Israelis. @1 in IT$ 21. Et dixit Moscheh ad Aharonem, Quid fecit tibi populus hic quod adduxeris super illum peccatum tam magnum? 22. Et dixit Aharon, Ne exardescat ira, domine mi; tu nosti populum quod in malo ille. 23. Et dixerunt mihi, Fac nobis deos qui eant ante nos, quia hic Moscheh ille vir qui ascendere fecit nos e terra Aegypti, non scimus quid sit ei. 24. Et dixi illis, Cui aurum, avellite; et dederunt mihi, et projeci illud in ignem, et exivit vitulus hic. 25. Et vidit Moscheh populum quod dissolutus ille, quia dissolutum fecit illum Aharon ad annihilationem insurgentibus illorum. 26. Et stetit Moscheh in porta castrorum, et dixit, Quis JEHOVAE, ad me; et congregati sunt ad illum omnes filii Levi. 27. Et dixit illis, Ita dicit JEHOVAH DEUS Israelis, Ponite quisque gladium suum super femur suum, transite et redite a porta ad portam in castris, et occidite vir fratrem suum, et vir socium suum, et vir propinquum suum. 28. Et fecerunt filii Levi secundum verbum Moschis; et cecidit ex populo in die illo ad tria milia virorum. 29. Et dixit Moscheh, Implete manum vestram hodie JEHOVAE, quia vir in filium suum, et in fratrem suum, et ad dandum super vos hodie benedictionem. 30. Et factum postridie, et dixit Moscheh ad populum, Vos peccavistis peccatum magnum; et nunc ascendam ad JEHOVAM, forte expiaturus sum pro peccato vestro. 31. Et reversus Moscheh ad JEHOVAM, et dixit, Obsecro, peccavit populus hic peccatum magnum, et fecerunt sibi deos auri. 32. Et nunc si remittis peccatum eorum, et si non, dele me, quaeso, e libro Tuo quem scripsisti. 33. Et dixit JEHOVAH ad Moschen, Illum qui peccavit Mihi, delebo eum e libro Meo. 34. Et nunc vade, duc populum ad quod dixi tibi; ecce angelus Meus ibit coram te, et in die visitationis Meae et visitabo super illos peccatum eorum. 35. Et percussit JEHOVAH populum super quod fecerunt vitulum quem fecit Aharon.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church