10309. `Vir qui fecerit sicut illud ad faciendum odorem eo': quod significet imitationem cultus Divini per affectiones veri et boni ex proprio, constat ex significatione `facere sicut illud' quod sit imitatio cultus Divini, per `facere' enim significatur imitari, et per `suffimentum,' de quo id dicitur, significatur cultus Divinus, ut supra; et ex significatione `facere odorem' quod sit ad placendum, quod quia fit per affectiones veri et boni, sunt hae quae per placentiam significantur, `odor' enim est perceptivum grati, ita quod placet, n. 10,292; quod sit ex proprio, patet, nam dicitur, Qui id fecerit, exscindetur e populis suis; ex proprio enim est quod non est ex affectione veri et boni propter verum et bonum sed propter semet, et facere propter semet est propter lucrum, honores, et famam ut fines, et non propter salutem proximi et gloriam Domini; inde est ex malo et non ex bono, seu quod idem, ex inferno et non ex Domino; hoc itaque est quod intelligitur per imitationem cultus Divini per affectiones veri et boni ex proprio, quae significantur per `facere suffimentum sicut illud ad faciendum odorem eo'; qui itaque faciunt sunt qui amant mundum prae caelo, ac semet prae Deo; illi quoque cum intus seu secum cogitant, nec credunt aliquid de caelo et de Domino, sed cum cogitant extra se, quod fit cum loquuntur coram hominibus, tunc de caelo et de Domino ex affectione et fide prae aliis loquuntur, ac tantum prae aliis, quantum lucra, honores, et fama incendunt. Status eorum tunc est quod interius nigri sint, exterius candidi, hoc est, sunt diaboli in forma angelorum lucis, clausa enim sunt interiora, quae paterent ad caelum, et aperta sunt exteriora quae patent ad mundum; et si elevant tunc ex affectione quasi amoris, oculos et manus ad caelum, sunt tamen sicut simulacra ita ex arte facta, sicut talia quoque apparent coram angelis; et si credere velitis, sunt tales in inferno plures qui apud homines similes, imprimis apud praedicatores qui imitantur cultum Divinum per affectiones veri et boni ex proprio, adsunt, et inspirant; quod etiam a Domino permittitur, quoniam sic etiam usum praestant; boni enim homines usque recipiunt {1}Verbum ex illis bene; quoniam {1}Verbum, e cujuscumque ore exeat, recipitur ab homine secundum quale ejus boni. Sed externa talia, quia sunt figmenta, exuuntur illis in altera vita; et tunc apparet spiritus eorum niger qualis fuerat in corpore. @1 verbum IT$