Arcana Coelestia (Potts) n. 10308

Previous Number Next Number See English 

10308. `Sanctum erit tibi Jehovae': quod significet applicandum esse cultum ad amorem Divinum, constat ex significatione `sancti' quod sit omne quod procedit a Domino, ut supra n. 10,306, ex significatione `suffimenti,' de quo dicitur quod `sanctum erit tibi Jehovae' quod sit cultus, de qua etiam supra n. 10,298; quod sit quod ille applicandus sit ad amorem Divinum, sequitur ex mox praecedentibus, ubi dicitur quod non facerent tale suffimentum sibi, per quod significatur quod non applicandus sit cultus ex sanctis Ecclesiae veris ad amores hominis, n. 10,307. Per amorem Divinum intelligitur amor in Dominum et amor erga proximum; quod hic amor etiam sit Divinus, est quia is quoque procedit a Domino, nemo enim amare potest proximum ex se; qui ex se, is amat proximum et ei benefacit propter se, quod est amare semet. Quod totum Verbum, quod est ipsum Divinum Verum, ex quo omnia vera Ecclesiae, spectet binos illos amores ut fines, videatur mox supra n. 10,307; inde quoque cultus Divinus eosdem spectabit, quoniam omnis cultus qui vere cultus, est ex veris, ut constare potest ex illis quae de aromatibus suffimenti, per quae significantur vera cultus, supra ostensa sunt; et tunc applicantur vera cultus ad Divinum Amorem, cum ille a Domino apud hominem fit, secundum illa (x)quae supra in articulo n. 10,299 dicta sunt.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church