Arcana Coelestia (Potts) n. 10262

Previous Number Next Number See English 

10262. `Hinem': quod significet conjunctionis quantum, constat ex significatione `hinis' quae erat mensura liquidorum, hic olei, quod sit conjunctionis quantum, per `oleum' enim significatur Divinum Bonum caeleste Domini, quod est ipsum conjunctivum omnium in caelis, inde per mensuram ejus significatur conjunctionis quantum, et conjunctionis omne. Quod Divinum Bonum caeleste Domini sit ipsum conjunctivum omnium, est quia id est ipsum esse vitae omnium; vivificat enim omnia per Divinum Verum procedens ex Divino illo Bono, et vivificat secundum receptionis quale; angeli sunt receptiones, et quoque homines; vera et bona apud illos dant quale {1}, secundum id enim fit receptio, ita conjunctio. [2] {2} Binae mensurae quae in usu sancto, memorantur in Verbo, una pro liquidis, quae vocabatur hin, altera pro siccis, quae vocabatur ephah; per hinem mensurabatur oleum et vinum, et per epham farina {3}et simila; mensura hin, quae pro oleo et vino, dividebatur in quattuor, at mensura ephah dividebatur in decem; quod mensura hin divisa fuerit in quattuor, erat causa ut significaret conjunctivum, nam quattuor sunt conjunctio; quod autem mensura ephah divisa fuerit in decem, erat causa ut significaret receptivum, cujus quale designabatur per numeros, nam `decem' significant multum, omne, et plenum; quod `quattuor' sint conjunctio, videatur n. 8877, 9601, 9674, 10,136, 10,137 et quod `decem' sint multum, omne, et plenum, aeque ac centum, n. 1988, 3107, 4400, 4638, 8468, 8540, 9745, 10,253. [3] Quod mensura hin fuerit pro oleo et vino in sacrificiis, et quo divisa fuerit in quattuor, mensura autem ephah pro (d)farina et simila, quae pro minhah in sacrificiis, et quod divisa fuerit in decem, constare potest in Exodo xxix 40; in Lev. v 11, xxiii 13; in Num. xv 3-10, xxviii 5, 7, 14. Ex his patet quod per `hinem' significetur quantum conjunctionis, et per `epham' quantum receptionis; oleum etiam conjungebat similam, et haec recepit, nam in minhah erat oleum et simila. [4] Erant praeterea aliae mensurae quae in communi usu, tam pro siccis quam pro liquidis; mensurae pro siccis vocabantur homer et omer, et mensurae pro liquidis korus et bathus; homer continebat decem ephas, et ephah decem omeres; korus {4}autem continebat decem bathos, et bathus decem minores partes, de quibus videatur [5] Exod. xvi 36; Ezech. xlv 11, 13, 24; at apud Ezechielem, ubi {5}de novo templo, exstat alia divisio ephae et bathi, ibi ephah et bathus non dividuntur in decem, sed in sex; (c)et hin ibi correspondet ephae, ut {6}patet apud illum prophetam xlv 13, 14, 24, xlvi 5, 7, 11, 14; causa est quia ibi non agitur de bono caelesti et ejus conjunctione, sed de bono spirituali et hujus conjunctione, et (d)in regno spirituali correspondent numeri duodecim, sex, et tria, quoniam per {7}illos significantur omnia, et cum praedicantur de veris et bonis, omnia veri et boni in complexu; quod illa significentur per `duodecim,' videatur n. 3272, 3858, 3913, 7973, quod etiam per `sex,' n. 3960 fin., 7973, 8148, 10,217, similiter per `tria,' per qui significatur a principio ad finem, ita plenum, et quoad res, omne, n. 2788, 4495, 5159, 7715, 9825, 10,127; quod hi numeri {8}similia involvant, est quia numeri majores simile (x)significant cum simplicibus a quibus per multiplicationem existunt, n. 5291, 5335, 5708, 7973. [6] Quoniam per `hinem' significatur quantum conjunctionis etiam cum vero spirituali, ideo quoque ad minham {9}in sacrificiis ex ariete (x)sumebatur tertia pars hinis olei, et ad libamen tertia pars vini, Num. xv 6, 7, per `arietem' enim significatur bonum spirituale, n. 2830, 9991. Ex his nunc iterum manifeste patet quod per numeros in Verbo significentur res; ad quid alioquin {10}fuisset designatio quantitatis et mensurae per numeros toties apud Moschen, et {11} apud Ezechielem, et alibi? @1 i illorum$ @2 i Erant$ @3 seu$ @4 etiam$ @5 novo Templo agitur$ @6 constare potest$ @7 illa$ @8 simile significent$ @9 pro ariete in sacrificiis$ @10 foret$ @11 i alia$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church