Arcana Coelestia (Potts) n. 10261

Previous Number Next Number See English 

10261. `Et oleum olivae': quod significet Divinum Bonum caeleste Domini, constat ex significatione `olei' quod sit bonum tam caeleste quam spirituale, de qua n. 886, 4582, 9780, et ex significatione `olivae' quod sit amor caelestis, de qua sequitur; inde per `oleum olivae' significatur bonum caelestis amoris, seu quod idem, bonum caeleste; dicitur Divinum Bonum caeleste Domini, quia omne bonum, quod essentialiter bonum in caelis, est (c)ex Divino Domini. Sed sciendum est quod Divinum Bonum Domini in se sit unicum, est enim infinitum, ac infinita in se continet; quod infinitum est, hoc unicum est, quoniam infinita [2] quae continet unum faciunt; quod autem distinguatur in caeleste et spirituale, est a receptione ejus ab angelis in caelis et ab (x)hominibus in terris; receptum ab angelis et hominibus qui {1}e regno caelesti Domino sunt vocatur Divinum Bonum caeleste, at receptum ab angelis et hominibus qui {1}e regno spirituali Domini sunt vocatur Divinum Bonum spirituale, omnes enim angeli et homines varie seu dissimiliter recipiunt unicum Domini Bonum; se habet hoc comparative sicut calor et lux a sole mundi, quae {2}tametsi in se spectata sunt unica, usque variantur secundum anni tempora, et secundum diei tempora, et quoque dissimiliter in unaquavis regione telluris; quae variatio caloris et lucis non fit a sole sed a telluris versione varia, secundum varietates circuitionis et volutionis ejus, {3}ita quoque a receptione; etiam eadem lux variatur in singulis objectis secundum receptionem, unde colores. Ex his {4} constare potest {5}unde est quod Divinum Bonum Domini, quod est unicum, quia infinitum, {6}dicatur caeleste et spirituale. [3] Quod `oleum' sit bonum tam caeleste quam spirituale, constat {7}in locis supra citatis, at quod `oliva' sit amor caelestis, ac `olea' perceptio (c)et affectio illius amoris, constat ex locis in Verbo ubi `olea et oliva' nominantur, ut ex sequentibus: apud Sachariam, Propheta vidit candelabrum auri totum, septem lucernae ejus super eo, duae oleae juxta id, una a dextra (x)lecythi, et una juxta sinistram ejus: dixit ad angelum, Quid duae oleae istae, et quid duae baccae olivarum, quae in manu duorum tuborum auri? dixit, Hi duo filii olivarum stantes juxta Dominum totius terrae, iv 2, 3, 11, 12, 14;

quid haec prophetica involvunt, nemo scire potest nisi qui ex sensu interno [4] scit quid significat `candelabrum' et quid `olea'; quod `candelabrum' significet caelum spirituale, ac lucernae ejus sancta vera ibi, videatur n. 9548, 9551, 9555, 9558, 9561, 9684; inde constat quod `olea' significet regnum caeleste ex perceptione et affectione boni, (c)et `baccae olivarum' sancta bona ibi, vera illorum significantur per `filios olivarum'; `duo' significant internum et externum illius regni, et conjunctionem: similia per `oleum' et `candelabrum' significantur apud Johannem, [5] Dabo (x)duobus testibus Meis, ut prophetent dies mille ducentos et sexaginta, induti saccis; hi sunt duae oleae, et duo candelabra coram Deo terrae stantia, Apoc. xi [3,] 4:

apud Esaiam, Dabo in deserto cedrum schittim, et myrtum, et lignum olei, xli 19;

nominatur `cedrus' et `lignum olei,' quia `cedrus' significat bonum spirituale ac `lignum olei' bonum caeleste; bonum spirituale est charitas erga proximum, et bonum caeleste est amor in Dominum; `dare illa in deserto' est in terris extra Ecclesiam, ita inter gentes:

apud Hoscheam, [6] Ibunt rami ejus; et erit sicut olivae honor ejus, et odor illi sicut Libanus, xiv 6 [, 7];

per `olivam' hic quoque significatur bonum caeleste, et per `libanum' bonum spirituale, ita per `Libanum' simile quod per `cedrum,' quoniam Libanus erat silva ex cedris: apud Esaiam, [7] Sic erit in medio terrae, in medio populorum, sicut strictura oleae, sicut racemationes quando consummata est vindemia, xxiv 13, tum xvii 6;

`strictura oleae' dicitur, et `racemationes consummatae vindemiae' quoniam `olea' significat Ecclesiam quae in bono caelesti, ac `vitis' Ecclesiam quae in bono spirituali; in Verbo enim ubi agitur de bono, etiam agitur de vero, ob conjugium eorum; pariter ubi agitur de caelesti etiam de spirituali; caeleste {8}etiam praedicatur de bono, (c)ac spirituale de vero, videatur in locis citatis n. 9263, 9314, ideo de vite et de olea; quod `vitis' sit Ecclesia spiritualis, ac bonum et verum ejus, {9} n. 1069, 5113, 6376, 9277; ideo etiam [8] alibi vitis et olea una nominantur, ut apud Davidem, Uxor sicut vitis fructifera in lateribus domus tuae; filii tui sicut plantae olivarum circumcirca mensae tuae, Ps. cxxviii 3, 4:

apud Habakuk, Ficus non florebit, neque proventus in vitibus, mentietur opus oliva, iii 17:

(x)apud Amos, Plurimos hortos vestros, et vineas vestras, et ficus vestras, et oleas vestras, comedit eruca, iv 9;

memoratur etiam ficus, quia `ficus' significat bonum {10}externae Ecclesiae, n. 5113, `vitis' autem bonum {11}internae (t)Ecclesiae spiritualis, (c)et `olea' bonum {11}internae (t)Ecclesiae caelestis; similiter alibi. [9] Quoniam lignum olei significabat bonum amoris caelestis, ideo duo cherubi qui in adyto templi, facti {12}erant ex lignis olei, pariter fores, superliminare, et postes, 1 Reg. vi 23, 31, 32; per adytum enim templi repraesentabatur intimum caelum, ubi bonum caeleste, ideo omnia quae inibi significabant caelestia; quod arca quae ibi, et propter quam adytum, significaverit intimum caelum ubi Dominus, videatur n.9485. [10] {13}Simile etiam per montem Olivarum, qui e regione templi, {14}significabatur quod per oleam, sicut {13}simile per Libanum {15}quod per cedrum; ideo ut repraesentarentur in caelis omnia quae Dominus egit cum fuit in mundo, ac imprimis Divina caelestia, Dominus cum in Hierosolyma fuit, in monte Olivarum saepissime fuit, ut constat apud Lucam, Jesus erat diebus in templo docens, noctibus autem egrediens pernoctavit in monte, qui dicitur Olivarum, xxi (x)37:

et alibi, Jesus egressus abiit juxta consuetudinem in montem Olivarum, xxii 39:

quod ille mons e regione templi fuerit, videatur Marc. xiii 3; Matth. xxiv 3. Quod mons Olivarum significaverit Divinum Bonum caeleste, constat apud Sachariam ubi dicitur, Quod pedes Jehovae stabunt super monte Olivarum, qui ante facies Hierosolymae, et ibi pugnabit contra gentes ;et quod diffindetur ille mons, pars versus ortum, et versus mare, valle magna; et recedet pars ejus versus septentrionem, et pars versus meridiem, xiv [3,] 4;

describitur hic status caeli et Ecclesiae cum Dominus in mundo fuit, ac pugnavit contra inferna, ac illa devicit, et simul caelos in ordinem redegit; `gentes ibi contra quas pugnavit' sunt mala ab infernis, `mons Olivarum, in quo pedes Ipsius stabant' est Divinum Bonum Divini Amoris, ex hoc enim pugnavit (c)ac devicit; `discissio montis versus ortum et versus mare, valle magna' significat separationem caeli et inferni, similiter `recessio ejus versus septentrionem et meridiem,' nam in meridie dicuntur esse qui in luce veri, in ortu qui in amore boni, `ad mare' autem {16} qui in malis, et `ad septentrionem' qui in falsis. @1 in$ @2 in se est unica apparently altered to in se sunt unius$ @3 Before secundum and i ejus after receptione$ @4 i aliquantum$ @5 quare$ @6 dicatur altered to dicitur$ @7 ex$ @8 enim$ @9 i videatur$ @10 externae altered to externum$ @11 internum$ @12 sunt$ @13 Similia$ @14 significabantur, quae$ @15 quae$ @16 i, ibi$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church