Arcana Coelestia (Potts) n. 10200

Previous Number Next Number See English 

10200. `In mane {1}in mane': quod significet cum status amoris in claro est, constat ex significatione `mane' quod sit cum status amoris in claro est, de qua n. 10,134; inde `in mane {2}in mane' seu singulis matutinis, est cum ille status. Quod in caelis succedant status amoris et lucis, hoc est, boni et veri, continue, (x)sicut in terris mane, meridies, vespera, et diluculum, (c)et sicut ver, aestas, autumnus, et hiems, prius aliquoties ostensum est; tum quod inde tempora illa diei et anni originem ducant, nam quae in mundo existunt sunt imagines rerum quae in caelis, ex causa quia omne naturale existit a spirituali, hoc est, a Divino in caelis; inde patet quales sunt variationes statuum in caelis, nam noscuntur ex comparatione {3}cum statibus caloris et lucis in mundo; calor enim in caelis est bonum amoris a Domino, et lux ibi est verum fidei a Domino. Quod tales ibi successiones statuum sint, est causa ut angeli ibi continue perficiantur, sic enim pertranseunt omnes varietates boni et veri {4}, ac imbuunt illa; differentiae varietatum boni amoris et veri fidei ibi etiam se habent sicut differentiae caloris et lucis in singulis regionibus seu climatibus telluris, nempe aliter propius ad aequatorem, et aliter remotius ab illo utrinque; ac aliter unoquovis die cujusvis anni, et quoque aliter unoquovis anno; nam prorsus simile seu idem nusquam redit; provisum enim est ut non detur prorsus idem, tam in mundo spirituali quam in mundo naturali; inde perfectio continue crescit. @1 d et i in cp n. 10,176$ @2 et$ @3 statuum$ @4 i ibi$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church