Arcana Coelestia (Potts) n. 10199

Previous Number Next Number See English 

10199. `Suffimentum aromatum': quod significet auditionem et receptionem gratam, constat ex significatione `suffimenti' quod sit auditio et receptio omnium cultus quae ex amore et charitate a Domino, de qua n. 10,177, et ex significatione `aromatum' quod sint {1}grata; quod aromata sint grata, est ex odore, nam `odor' significat perceptivum, inde {2}suavis odor perceptivum gratum et taeter odor perceptivum ingratum; omnia enim quae per organa sensoria percipiuntur ab homine, significant spiritualia quae se referunt ad bonum amoris et ad vera fidei, sicut odor, gustus, visus, auditus, et tactus; inde odor {3}significat perceptivum veri interioris ex bono amoris, gustus perceptionem et affectionem sciendi et sapiendi, visus intellectum verorum fidei, auditus perceptivum ex bono fidei et ex oboedientia, et tactus in genere [2] communicationem, translationem, et receptionem; causa quod ita sit, est quia omnes sensationes externae trahunt originem ex {4}sensationibus internis, quae sunt intellectus et voluntatis, ita in homine ex veris fidei et ex bono amoris; nam haec intellectuale et voluntarium (x)hominis constituunt; at internae sensationes, quae sunt propriae intellectus et voluntatis apud hominem, non illum sensum habent quem externae, verum (x)vertuntur in talia cum influunt; omnia enim quae ab homine sentiuntur per organa sensoria externa, ab internis influunt, {5}nam omnis influxus est ab internis in externa, non autem vicissim, quoniam non datur influxus physicus, hoc est, influxus e mundo naturali in spiritualem, sed e mundo spirituali in naturalem; interiora hominis, quae propria sunt ejus intellectus et voluntatis, in mundo spirituali sunt, et externa ejus, quae sunt propria sensuum corporis, in mundo naturali sunt; inde etiam constare potest quid correspondentia et qualis illa. [3] Quod odor in genere correspondeat perceptioni secundum quale {6}rei, videatur n. 1514, 1517-1519, 3577, 4624-4634, 10,054, quod gustus perceptioni et affectioni sciendi et sapiendi, n. 3502, 4791-4805, quod visus intellectui verorum fidei, n. 3863, 4403-4421, 4567, 5114, 5400, 6805, quod auditus perceptioni boni fidei et oboedientiae, n. 3869, 4652-4660, 7216, 8361, 9311, 9926, et quod tactus {7} sit communicatio, translatio, et receptio, n. 10,130, unde est quod aromata significent illa. [4] {8}Quod aromata significent {7} talia quae grate percipiuntur, qualia sunt quae ex amore et charitate, {9} in specie vera interiora, quia haec inde sunt, constat ex his locis in Verbo: apud Esaiam, Loco aromatis tabes erit, et loco cinguli discissio, et loco operis implexi calvities, iii 24;

ibi agitur de filiabus Zionis, per quas significatur Ecclesia caelestis, quae Ecclesia est in veris interioribus ex bono amoris in Dominum; `aroma' ibi est verum interius, `tabes' privatio ejus, `cingulum' est conjunctio, (c)ac `discissio' {10} est dissipatio nexus et ordinis, `opus implexum' est verum scientificum, quod est verum exterius seu verum externi hominis, et `calvities' est deprivatio ejus; quod `cingulum' sit conjunctio ac vinculum ut omnia teneantur in nexu, ut ad unum finem spectent, videatur n. 9828, quod `opus implexum' sit verum scientificum, n. 2831, et quod `calvities' sit deprivatio ejus, n. 9960: apud Ezechielem, [5] Aquila magna alis venit in Libanum, et inde ramusculum cedri deduxit in {11}terram Canaanem, in urbe aromatariorum posuit caput ejus, xvii 3, 4;

agitur {12}ibi in sensu interno (x)de incohamentis Ecclesiae spiritualis et ejus crescentia, et dein de ejus perversione et fine; per `aquilam magnam alis' significatur verum interius illius Ecclesiae, n. 3901, 8764, `alae' sunt vera exteriora, n. 8764, 9514, `Libanon' est Ecclesia illa, {13}`cedrus' ibi est verum Ecclesiae spiritualis, `urbs aromatariorum' est ubi doctrina veri interioris; quod `urbes' in Verbo {14}significent doctrinas, videatur n. 402, (x)2449, 3216, 4492, 4493, `{15}urbs (x)aromatariorum' dicitur ex 6 veris interioribus: apud eundem, [6] Negotiatores Schebae et Raamae per primarium aromatis, et per omnem lapidem pretiosum et aurum, dederunt negotiationes suas, xxvii 22;

agitur ibi de Tyro, per quam significatur Ecclesia quoad cognitiones boni et veri; `negotiatores' sunt qui habent illas et communicant illas, `Schebah et Raamah' sunt qui in cognitionibus caelestium et spiritualium sunt, 'primarium aromatis' {16}est quod gratum est ex (t)veris interioribus, `lapis pretiosus' sunt ipsa illa vera, et `aurum' est bonum illorum; quod Tyrus sit Ecclesia quoad cognitiones boni et veri interiores, et in sensu abstracto ipsae illae cognitiones, videatur n. 1201, quod `negotiatores' sint qui habent illas et communicant illas, n. 2967, 4453, quod `Schebah et Raamah' sint qui in cognitionibus caelestium et spiritualium, n. 1171, 3240, quod `lapis pretiosus' sit verum interius, n. 9863, 9865, 9873, 9874, et quod `aurum' sit bonum illius, citata n. 9874, 9881. [7] Inde patet quod repraesentabatur per quod regina Schebae venisset Hierosolymam ad Salomonem, camelis portantibus aromata et aurum, et lapidem pretiosum, 1 Reg. x 1, 2, et quod sapientes ex orientalibus ad Jesum natum obtulissent aurum, tus, et myrrham, Matth. ii 11. Quia `aromata' significabant vera interiora, ita quae grata sunt, ideo suffimentum factum est aromaticum, ut et oleum unctionis, de quibus in sequentibus hujus capitis. [8] Per vera interiora intelliguntur illa vera {17}quae facta sunt vitae ei affectionis hominis, ita quae intus apud illum sunt, non autem vera quae solum in memoria sunt, et non facta vitae; haec vera vocantur vera externa respective, nam non sunt inscripta vitae sed solum memoriae, resident enim in externo homine et non in interno; vera fidei quae inscripta vitae sunt, ea in voluntate {18}sunt, et quae in voluntate {19}, in interno homine sunt, nam per vera fidei aperitur internus homo, et fit communicatio cum caelis; inde patet quod vera interiora apud hominem sint quae ex bono amoris et charitatis sunt; {20} sive dicas voluntatem sive amorem, idem est, quod enim voluntatis hominis est, hoc amoris ejus est; quapropter vera inscripta {21}vitae, quae vocantur vera interiora, {22}sunt quae inscripta sunt amori, ita quae voluntati, ex qua postea, cum in loquelam et in actum, procedunt; caelum enim, in quo internus homo, {23}qui apertus est, non immediate influit in vera, sed mediate per bonum amoris; caelum autem non intrare potest apud 9 hominem quando internus homo clausus est, quoniam non ibi est aliquod bonum amoris quod recipit; quapropter {24}apud illos apud quos non (t)homo internus per vera ex bono amoris et charitatis apertus est, influit infernum cum falsis ex malo, utcumque vera fidei, etiam interiora, solum in externo homine {25} resident, hoc est, in memoria. Ex his nunc constare potest quid intelligitur per vera interiora quae grata, et significantur per aromata, quod nempe quae ex bono amoris et charitatis sunt. @1 illa quae grata sunt$ @2 quod suave olet perceptivum gratum, et quod tetre olet$ @3 perceptionem$ @4 sensatione interiori, quae est$ @5 omnis enim$ @6 ejus$ @7 i in genere$ @8 i Ex his patet, IT$ @9 i et$ @10 i ejus$ @11 Heb (C(e)na`an) means a. the land of Canaan, and b. a merchant. In n. 3901{3} S renders terram commercii (as does Sch here in Ezekiel xvii 4), and in n. 8764{6} terram negotiationis.$ @12 hic$ @13 nam cedrus quae$ @14 significentur doctrinae$ @15 quae$ @16 sunt quae grata sunt$ @17 quae intus sunt apud hominem, et facta vitae ejus$ @18 After ea$ @19 i sunt$ @20 i nam$ @21 voluntati$ @22 sunt vera inscripta bono amoris, et ex bono amoris per intellectuale procedunt; coelum etiam$ @23 d qui i cum$ @24 in$ @25 i ad planum$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church