Arcana Coelestia (Potts) n. 10169

Previous Number Next Number See English 

10169. Ex his patet quod amor vere conjugialis sit unio duorum quoad interiora, quae sunt cogitationis et voluntatis, ita quae sunt veri et boni, nam verum est cogitationis et bonum est voluntatis; qui enim in amore vere conjugiali est amat quod cogitat alter et quod vult alter, ita quoque amat cogitare sicut alter et amat velle sicut alter, proinde uniri alteri et fieri sicut unus homo; hoc est quod intelligitur per Domini verba apud Matthaeum, Et erunt duo in unam carnem, quare non amplius sunt duo sed una caro, xix (x)4-6; Gen. ii 23, 24.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church