10168. Amor vere conjugialis est unio duarum mentium, quae est unio spiritualis; et omnis unio spiritualis descendit e caelo; inde est quod amor vere conjugialis ex caelo sit, et quod primum esse ejus sit ex conjugio boni et veri ibi; conjugium boni et veri in caelo est a Domino; quare Dominus in Verbo vocatur Sponsus et Maritus, ac caelum et Ecclesia vocatur Sponsa et Uxor; et ideo etiam caelum comparatur conjugio.