10154. `Et ero illis in Deum': quod significet praesentiam Domini et influxum Ipsius in verum in Ecclesia, constat ex significatione `esse in Deum' quod sit praesentia Domini ac influxus Ipsius in verum; quod in verum, est quia Dominus in Verbo (o)Veteris Testamenti dicitur Deus ubi agitur de vero, at Jehovah ubi de bono; inde quoque est quod angeli dicantur dii ex receptione Divini Veri a Domino; inde etiam est quod in lingua originali Deus dicatur Elohim in plurali, nam vera sunt plura, bonum autem est unum, (o)Matth. xix 16, 17; quod Dominus (t)dicatur Deus ubi agitur de vero et Jehovah ubi de bono, videatur n. 2586, 2769, 2807, 2822, 3921, 4287, 4402, 7010, 9167, et quod angeli dicantur dii ex receptione Divini Veri a Domino, n. 4295, 4402, 7268, 7873, 8192, 8302, 8867, 8941, (o)et quod Dominus sit {1} Jehovah in Verbo, citata n. 9373; quod {2} dicatur `Pater ab aeterno' et quoque `Deus,' manifeste apud Esaiam, Puer natus est nobis, Filius datus est nobis, super cujus umero principatus, vocatur {3} nomen Ipsius Deus, Heros, Pater aeternitatis, Princeps pacis, ix 5 [A. V. 6]:
et apud eundem, Virgo concipiet et pariet, et vocabitur nomen Ipsius Immanuel, quod est, Deus nobiscum, vii 14; Matth. 1 23. Quod hic per `ero illis in Deum' significetur praesentia et influxus Domini in verum, patet quoque ex eo quod per `habitabo in medio filiorum Israelis' significetur praesentia Domini et influxus Ipsius per bonum; in Verbo enim ubi agitur de bono, etiam agitur de vero, ob conjugium caeleste, quod est boni et veri, in singulis ibi, videantur citata n. 9263, 9314. @1 i qui dicatur$ @2 i etiam$ @3 vocabitur AI$