Arcana Coelestia (Potts) n. 10153

Previous Number Next Number See English 

10153. `Et habitabo in medio filiorum Israelis': quod significet praesentiam Domini et influxum Ipsius per bonum in caelo et in Ecclesia, constat ex significatione `habitare' cum de Domino, quod sit praesens esse et influere; quod sit per Divinum Bonum, est quia `habitare' praedicatur de bono, videatur n. 2268, 2451, 2712, 3613, 8269, 8309; ideo quoque `in medio' dicitur quia per `medium' significatur intimum, `et intimum est bonum; quod id per `medium' significetur, videatur n. 2940, 2973, 5897, 6084, 6103; et ex repraesentatione `filiorum Israelis' quod sint Ecclesia, de qua n. 9340. [2] Quod per `habitare in medio' cum de Domino, significetur praesentia Ipsius et influxus per Divinum Bonum, est quia Dominus influit et praesens est apud hominem in ejus bono quod recipit a Domino; bonum enim facit ipsum hominem; nam quisque talis est, quale ejus bonum; per bonum intelligitur amor, nam omne quod amatur vocatur bonum; quod amor seu bonum ejus faciat hominem, scit unusquisque qui alterum explorat, nam cum (d)illum exploraverat, ducit illum per ejus amorem quocumque vult, usque adeo ut cum in amore suo tenetur, non amplius sui juris sit, et tunc rationes quae contra amorem sunt, ad nihil valent, at quae cum amore sunt, ad omnia valent. [3] Quod ita sit, (o)etiam patet manifeste in altera vita; ibi spiritus omnes noscuntur ex suis amoribus, et cum in illis tenentur, non possunt quicquam facere contra illos, nam facere contra illos est facere contra semet; sunt ideo {1} formae suorum amorum; qui in caelis sunt, sunt formae charitatis et amoris caelestis, tanta pulchritudine ut describi nequeant; qui autem in infernis sunt, sunt formae (o)suorum amorum, qui sunt sui et mundi, consequenter etiam formae odii et vindictae, ita {2} talia monstra ut nec describi possint. [4] Cum itaque totus homo est qualis ejus amor, patet quod Dominus non possit praesens esse in amore malo sed in amore bono apud hominem, ita in bono ejus; creditur quod Dominus in vero quod vocatur fidei praesens sit, sed non praesens est in vero absque bono, at {3} (x)ubi bonum est, ibi praesens est in vero per bonum, (c)et tantum in vero quantum ducit ad bonum, et quantum procedit a bono; verum absque bono non dici potest esse intus in homine, est solum {4} in memoria ejus ut scientificum quod non intrat hominem et facit illum priusquam fit vitae; et tunc fit vitae cum amat illud, et ex amore vivit secundum illud; cum hoc fit, tunc Dominus habitat apud illum; hoc {5} etiam Dominus docet apud Johannem, Qui habet praecepta Mea et facit illa, ille est qui amat Me, et Ego amabo illum, et manifestabo illi Me Ipsum; et Pater Meus amabit illum, et ad illum veniemus, et mansionem apud illum faciemus, xiv 21, 23;

`manifestare Se Ipsum' est illustrare in veris fidei ex Verbo, `venire ad illum' est praesens esse, et `mansionem facere apud illum' est habitare in ejus bono. @1 etiam$ @2 et passim$ @3 et$ @4 enim$ @5 quod$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church