10098. `Et vestes sanctitatis quae Aharoni': quod significet Divinum Spirituale immediate procedens ex Divino Caelesti, constat ex significatione `vestium Aharonis' quod sint repraesentativum regni spiritualis Domini adjuncti regno caelesti Ipsius, de qua n. 9814; ita quoque Divinum Spirituale, nam regnum spirituale Domini {1}existit ex Divino Ipsius ibi, quod Divinum Spirituale vocatur; universum caelum nec aliud est quam Divinum (x)Domini, angeli enim qui ibi, sciunt, agnoscunt, credunt, et percipiunt, quod omne bonum fidei et bonum amoris, quae faciunt caelum, sint a Domino, et nihil a semet. Vestes illae dicuntur `vestes sanctitatis' quia repraesentabant sancta Divina quae a Domino; quod Dominus solus Sanctus, {2}quodque omne sanctum sit ab Ipso, et omnis sanctificatio repraesentaverit Ipsum, videatur n. 9229, 9680, 9818, 9820, 9956, 9988, et quod caelum inde dicatur sanctuarium, n. 9479. @1 est Divinum$ @2 quoque altered to et quod$