Arcana Coelestia (Potts) n. 10097

Previous Number Next Number See English 

10097. `Et sublatio erit a cum filiis Israelis de sacrificiis pacificis illorum, sublatio illa Jehovae': quod significet receptionem in caelis et in Ecclesia, et agnitionem quod solius Domini, constat etiam ex illis quae supra n. 10,093 ostensa sunt. Ex `sacrificiis pacificis' dicitur quia per illa significatur cultus qui ex libero fit, sacrificia enim pacifica seu eucharistica erant sacrificia voluntaria, et quae voluntaria sunt, ex libero hominis sunt; liberum dicitur quod fit ex amore, ita quod ex voluntate, nam quod homo amat hoc vult; Dominus influit apud hominem in ejus amorem, ita in ejus voluntatem, ac facit ut quod homo recipit sit in libero, et quod {1}recipitur in libero, hoc etiam fit liberum, {2}et amat, proinde fit ejus vitae; inde patet quid cultus ex libero, qui significatur per `sacrificia pacifica' seu voluntaria; ita quoque quid sublatio ex illis, quod nempe sit quod solius Domini; quod `sacrificia' significent omnem cultum in genere, videatur n. 6905, 8936, 10,042, et quod liberum hominis sit quod est amoris (c)illius, n. 2870-2893, 3158, 4031, {3}7349, 9096, 9585-9591. @1 recipit T$ @2 et hoc quoque amat after vitae$ @3 7439$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church