Arcana Coelestia (Potts) n. 10076

Previous Number Next Number See English 

10076. `Quia aries impletionum ille': quod significet repraesentativum potentiae Divinae Domini in caelis per Divinum Verum ex Divino Bono (d)Ipsius, ac communicativum et receptivum ejus ibi, constat ex significatione `arietis' quod sit internum hominis quoad bonum innocentiae et charitatis, de qua (o)supra n. 9991, (o)nam omnes bestiae aliquid affectionis aut inclinationis apud hominem significant, n. 9280; inde est quod qui in charitate et in innocentia sunt dicantur oves et agni; `aries' itaque qui est masculus ovium significat bonum charitatis et innocentiae in interno homine, ac {1} in supremo sensu idem in Interno {2} Humani Domini; nam quod in sensu interno significat aliquid hominis, ita aliquid Ecclesiae seu {3} caeli apud hominem, hoc in sensu supremo significat tale eminenter apud Dominum cum in mundo fuit; omnia etiam Verbi in sensu intimo {4} agunt de Domino, inde sanctum Verbi; et ex significatione `impletionum manus' quod sit repraesentativum Divini Veri ex Divino Bono Domini in caelis, et ejus communicativum cum angelis ibi, ac receptivum ab illis; nam, ut prius ostensum (o)est, sicut apud hominem qui regeneratur sunt bini status, primus cum vera quae fidei, implantantur bono quod amoris, et conjunguntur, (c)ac alter cum ex bono amoris agit, simile eminenter in Domino, primus status glorificationis Humani Ipsius fuit facere illud Divinum Verum, et conjungere cum Divino Bono quod in Ipso et Pater vocatum, et sic fieri Divinum Bonum Divini Amoris, quod Jehovah; alter status glorificationis Ipsius fuit ex Divino Bono Divini Amoris agere, quod fit per Divinum Verum procedens ex illo Bono. [2] Quod ad hominem attinet, ille in primo statu imbuitur illis quae erunt fidei, et sicut imbuitur illis ex bono, hoc est, per bonum a Domino, ita formatur ejus intellectuale; cum vera illa quae intellectualis, implantata sunt et conjuncta bono, tunc venit in secundum statum, qui est ut ex bono per vera agat; inde patet qualis est alter status hominis qui regeneratur, quod sit cogitare et agere ex bono, seu quod idem est, ex amore, seu quod etiam idem est, ex voluntate, nam quod vult homo hoc amat, et quod amat hoc bonum vocat; sed homo tunc primum in altero statu est, cum totus est a capite usque ad calcem qualis ejus amor, ita qualis ejus voluntas et inde intellectus; quis unquam credere potest quod totus homo sit instar suae voluntatis et sui intellectus inde, consequenter instar sui boni ac inde veri, aut instar sui mali ac inde falsi? nam bonum aut malum formant voluntatem, et verum aut falsum formant intellectum; hoc arcanum sciunt omnes angeli in caelis; quod autem homo id non sciat, est quia nullam cognitionem suae animae habet, ac inde nec cognitionem quod corpus formetur ad similitudinem ejus, ac inde quod totus homo talis sit qualis ejus anima; quod ita sit, manifeste constat {5} ex spiritibus et {6} angelis in altera vita; omnes illi sunt formae humanae, ac tales formae {7} quales sunt eorum affectiones quae sunt amoris et fidei; et hoc usque adeo ut qui in bono amoris et charitatis sunt dici queant amores et charitates in forma; et {8} vice versa, qui in malis sunt ex amoribus sui et mundi, ita in odiis (c)ac similibus, sint {9} odia in forma. [3] Quod ita sit, etiam constare potest ex tribus his quae in universa natura ordine sequuntur, quae sunt effectus, causa, et finis; effectus omne suum habet ex causa, nam effectus non aliud est quam causa in forma externa, quoniam cum causa fit effectus, induit se talibus quae in externis sunt, ut appareat in sphaera inferiore, quae est sphaera effectuum; similiter se habet cum causa causae, quae in sphaera superiore vocatur causa finalis, seu finis, hic est omne in causa, ut sit causa propter aliquid, nam causa non propter aliquid non dici potest causa, nam ad quid alioquin? propter aliquid est finis, qui est primum in causa, et quoque ultimum ejus; inde patet {10} quod finis sit quasi anima causae, et quasi vita ejus, {11} consequenter etiam {12} anima et {13} vita effectus; si (o)enim in causa et in effectu non {14} sit quod producit finem, hoc non est aliquid, quia non est propter aliquid, ita est sicut mortuum absque anima seu vita, et tale interit, sicut corpus cum ab illo recedit anima. [4] Similiter se habet apud hominem: ipsa anima ejus est ejus voluntas; causa proxima, per quam haec producit effectum est ejus intellectus, et effectus qui producitur est in corpore, ita corporis {15}; (o)quod ita sit, patet manifeste ex eo quod id quod homo vult et inde cogitat se sistat convenienter in effectu in corpore, ita cum loquitur ac ita cum agit; ex his {16} iterum patet quod qualis voluntas hominis, talis (o)sit totus homo; sive dicatur voluntas, sive finis, sive amor, sive bonum, idem est, nam omne id ut finis spectatur, ac amatur, {17} (c)et bonum dicitur, quod (o)homo vult; similiter {18} sive dicatur intellectus, sive causa finis {19}, sive fides, {20} sive verum, (o)etiam idem est, nam quod homo ex voluntate intelligit seu cogitat, hoc pro causa habet, ac credit, et dicit verum {21}. [5] Quando haec capiuntur, sciri potest qualis homo qui regeneratur est in primo suo statu, et qualis in altero {22}, Ex his aliqua idea (t)haberi potest quomodo (d)intelligendum quod Dominus cum in mundo fuit, et glorificavit Humanum Suum; primum fecerit id Divinum Verum, ac per gradus Divinum Bonum Divini Amoris; ac postea quod ex Divino Bono Divini Amoris {23} agat in caelo {24} et in mundo, ac (d)et illis vitam, quod fit per Divinum Verum quod procedit ex Divino Bono Divini Amoris Divini Humani Ipsius {25}, nam ex illo caeli (x)exstiterunt, et ex illo perpetuo {26} existunt, hoc est, subsistunt; (o)seu quod idem, ex illo caeli creati sunt, et ex illo perpetuo creantur, hoc est, conservantur, nam conservatio est perpetua creatio, sicut subsistentia est perpetua existentia.' [6] Talia involvunt etiam haec verba {27} apud Johannem, In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Omnia per Ipsum facta sunt, et sine Ipso factum est nihil quod factum est: et Verbum caro factum est, i 1, 3, 14;

`Verbum' est (x)Divinum Verum; primus status describitur per quod `in principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum,' alter (o)status per quod omnia per Ipsum facta sint, et quod sine Ipso factum sit nihil quod factum est; similiter se habuit {28} cum Dominus in mundum venit, ac caelos in ordinem redegit, et quasi ex novo creavit; quod Dominus per Verbum ibi intelligatur, constat, nam dicitur quod Verbum caro factum sit. Communicativum et perceptivum Divini Veri procedentis (c)ex Divino Bono Divini Amoris Divini Humani Ipsius {29} est quod intelligitur per impletionem manus, et describitur per repraesentativa hic de secundo ariete. [7] Quia Dominus quoad Divinum Bonum per Aharonem repraesentatur, (o)n. 9806, ideo glorificatio Domini quoad Humanum Suum in processu inaugurationis Aharonis et filiorum ejus repraesentative describitur; status glorificationis primus per illa quae de sacrificio ex juvenco, et de holocausto ex ariete primo dicuntur, et status glorificationis alter per illa quae de ariete secundo, qui aries impletionum vocatur {30}; primus status vocatur unctio, et alter status vocatur impletio manus; inde {31} quando Aharon et filii ejus per unctionem et per impletionem manus inaugurati sunt in sacerdotium, dicti sunt `uncti' et quorum `implevit manus,' ut apud Moschen, Sacerdos magnus, super cujus caput est effusum oleum unctionis, et implevit manum suam ad induendum vestes, caput suum non radet, et vestes suas non dissuet, Lev. xxi 10;

ex his quoque patet quod `impletio manus' sit repraesentativum (o)communicationis et receptionis Divini Veri procedentis ex Divino Bono Domini in caelis, nam dicitur `implevit manum suam,' (m)et non impletus manu, et quoque `implevit manum ad induendum vestes'; per Aharonem enim (o)et per unctionem illius repraesentatur Dominus quoad Divinum Bonum, et per vestes ejus simile quod per impletionem manus, nempe Divinum Verum procedens ex Divino Bono Domini, quod per vestes id repraesentetur, videatur n. 9814 {32};(n) dissipatio ejus significatur per `{33} dissuere illas,' (c)ac dissipatio Divini Boni in caelis per `{33} radere caput.' [8] (s)Quia (o)influxus et communicatio Divini Veri a Domino, ac receptio ejus in caelis significatur per `impletionem manus,' ideo per eam etiam {34} significatur purificatio a malis et falsis; nam quantum homo aut angelus purificatur ab illis, tantum recipit Divinum Verum {35} a Domino; in eo sensu intelligitur `implere manum,' per haec apud Moschen, {36} Filii Levi percusserunt {37} de populo tria milia virorum; et dixit Moscheh, Implete manum vestram hodie Jehovae, ad dandum hodie super vos benedictionem, Exod. xxxii 28, 29;

`benedici' in spirituali sensu est donari bono amoris et fidei, ita recipere Divinum procedens a Domino, n. 2846, 3017, (x)3406, 4981, 6091, 6099, 8939.(s) Dicitur etiam `implere post Jehovam,' et per id significatur facere secundum Divinum Verum, ita quoque per id significatur receptivum ejus, apud Moschen, Fuit Spiritus alius cum Kalebo, et implevit post Jehovam, Num. xiv 24; Deut. i 36:

et alibi, Jehovah juravit, dicendo, Si viderint viri, a filio viginti annorum et supra, terram quam juravi Abrahamo, Jischako, et Jacobo, quia non impleverunt post Me, praeter Kalebum et Joschuam, qui impleverunt post Jehovam, Num. xxxii 11, 12. @1 ita$ @2 Internum$ @3 et$ @4 supremo$ @5 ita quoque in Domino, cum glorificavit Humanum suum cui primus status fuit fieri Divinum Verum ac conjungi Divino Bono, quod Jehovah seu Pater; alter ex Divino Bono agere, quod fit per Divinum Verum in coelis. Quod ad hominem attinet, ille in primo suo statu imbuitur veris quae erunt fidei ejus, et sicut homo imbuitur illis ex bono, ita formatur ejus intellectuale; secundus autem status ejus eat cum vera illa quae intellectualis implantata sunt ac conjuncta bono, quod voluntatis; et cum ex hoc dein agit, scire potest qui reflectit, quod intellectuale hominis absque vita sit, si non sit velle in illo; cogita, si abstrahatur voluntas ab intellectu, num intellectus sit aliquid, aut quod idem est, si abstrahatur amor, nam amor est voluntatis, quod enim vult homo hoc amat, et quod amat hoc vult. Inde patet, qualis est alter status hominis qui regeneratur, quod nempe sit cogitare et agere ex voluntate, seu quod idem ex amore, cum in hoc statu est, illa quae voluntatis seu amoris sunt, formant hominem, et faciunt totum in similitudinem sui. (m)Sed quis unquam credere potest, quod totus homo sit instar suae voluntatis et sui intellectus, proinde instar sui boni ac inde veri, aut instar sui mali aut inde falsi, quae formant voluntatem et intellectum; hoc arcanum sciunt omnes angeli in coelis;(n) sed quod homo id non sciat, est quia nullam cognitionem suae animae habet, inde nec cognitionem quod corpus ejus formetur ad similitudinem ejus; inde sequitur quod qualis anima, talis homo, hoc adhuc manifestius constat$ @6 i ex$ @7 i sunt,$ @8 d et i at$ @9 ita$ @10 est$ @11 i et$ @12 i quasi$ @13 seu$ @14 After quod$ @15 in corpore et a corpore ejus$ @16 inde$ @17 After dicitur$ @18 etiam$ @19 media$ @20 After verum$ @21 nam omne id verum dicitur quod homo credit, et quod credit ejus fides est$ @22 i , de primo illo statu videantur quae prius ostensa sunt n........ et de secundo$ @23 coelis$ @24 Humani Domini$ @25 tunc$ @26 si Ipsius$ @27 secundum haec$ @28 factum est$ @29 Domini in coelis$ @30 dicitur$ @31 ideo$ @32 et per induere vestes simile quod per implere manum repraesentatur Divinum Verum procedens ex Divino Bono, quod per vestes id repraesentetur [quod] per unctionem ejus fuerit, videatur n. 9814$ @33 i non$ @34 etiam per eam$ @35 i communicatum$ @36 The following quotation from Exodus does not appear on the separate sheet; it has been left undeleted in a deleted prior draft of this section of number$ @37 ceciderunt$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church