Arcana Coelestia (Potts) n. 10074

Previous Number Next Number See English 

10074. `Et duos renes, et adipem qui super illis': quod significet verum interius naturalis hominis purificatum et ejus bonum, constat ex significatione `renum' quod sint {1} verum interius externi seu naturalis hominis, et ex significatione `adipis qui super illis' quod sit bonum ejus, de quibus supra n. 10,032; quod sit verum purificatum quod significatur {2} per `renes,' est quia renes sunt organa purificantia sanguinem, n. 10,032, et `sanguis' est verum, n. 9393, 10,026. @1 sit$ @2 intelligitur$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church