9. VII. Quod Sol mundi naturalis sit purus ignis, et quod per hunc Solem exstiterit et subsistat Mundus naturae. Quod Natura et ejus Mundus, per quae intelliguntur Atmosphaerae, ac Tellures quae vocantur Planetae, inter quas est Orbis Terraqueus super quo nos habitamus, et quoque omnia et singula, quae superficiem ejus quotannis adornant; et quod haec et illa unice subsistant ex Sole, qui facit Centrum illorum, ac per radios lucis suae, et per temperies caloris sui ubivis praesens est, quisque ex autopsia, notione sensuum, et ex scriptis de inhabitatione ejus pro certo scit; et quoniam perpetua subsistentia inde est, pro certo etiam concludere potest ratio, quod existentia etiam inde sit, nam perpetuo subsistere est perpetuo existere sicut exstitit. Ex his sequitur, quod Mundus naturalis per hunc Solem a Jehovah Deo secundario creatus sit. Quod sint Spiritualia, et quod sint Naturalia inter se prorsus distincta, et quod origo et sustentatio Spiritualium sit a Sole, qui est purus Amor, in cujus medio est Creator et Stator universi Jehovah Deus, hactenus demonstratum est; quod autem origo et sustentatio naturalium sit Sol qui est purus Ignis, et quod hic sit ex illo ac uterque a Deo, sequitur ex se, ut sequitur posterius a priori, ac prius a Primo. Quod Sol naturae et ejus mundorum sit purus ignis, omnes effectus ejus commonstrant, ut concentratio radiorum ejus in focum arte optica, ex qua prodit ignis in vehementia urens et quoque flamma; natura caloris ejus similis calori ex igne elementari graduatio istius caloris secundum incidentiam, unde Climata, et quoque quatuor Tempora anni, praeter plura, ex quibus ratio per sui corporis sensus confirmare potest, quod Sol mundi naturalis sit merus ignis, et quoque quod sit ignis in ipsa sua puritate. Illi qui nihil sciunt de Origine Spiritualium ex suo Sole, sed solum de Origine naturalium ex suo, vix possunt aliter quam confundere spiritualia et naturalia, et per fallacias sensuum et inde rationis concludere, quod Spiritualia non sint nisi quam pura naturalia, et quod ex horum activitate excitata per lucem et calorem exsurgat sapientia et amor; illi quia non vident aliud oculis, nec percipiunt aliud naribus, neque respirant aliud pectore, quam naturam, ideo eidem adscribunt omnia etiam rationalia, ac sic insorbent naturalismum sicut spongia aquas; sed hi comparari possunt cum aurigis, qui quadrijuges equos alligant post currum et non ante illum; aliter illi, qui distinguunt inter spiritualia et naturalia, et haec deducunt ex illis; hi etiam percipiunt Influxum animae in corpus, quod sit spiritualis, et quod naturalia, quae sunt corporis, inserviant animae pro vehiculis et mediis, ut in Mundo naturali producat suos effectus: si aliter concludis, assimilari potes cancro, qui vadit promovendo gradus per caudam, et trahit oculos retro secundum gressum; ac tuus visus rationalis comparari potest cum visu oculorum Argi in occipitio, sopitis illis in frontispitio; hi etiam se credunt Argos cum ratiocinantur, dicunt enim, quis non videt ortum universi ex natura, et quid tunc Deus nisi intimum extensum naturae, et similia irrationalia, ex quibus gloriantur plus quam sapientes ex rationalibus.