Interaction SB (Hartley) n. 8

Previous Number Next Number See English 

8. VI. Quod illa duo, viz. Calor et Lux, seu Amor et Sapientia, a Deo conjunctim influant in Animam Hominis, et per hanc in Mentem, ejus affectiones et cogitationes, et ex his in corporis sensus, loquelas et actiones. Influxus spiritualis hactenus a limatis ingeniis traditus est ab anima in corpus, et non aliquis Influxus in Animam, et per illam in Corpus, tametsi notum est, quod omne bonum amoris et omne verum fidei influant a Deo in hominem, et nihil eorum ab homine, et illa quae influunt a Deo, influunt proxime in Animam ejus, et per Animam in Mentem rationalem, et per hanc in illa quae faciunt corpus; si quis aliter indagat Influxum Spiritualem, est sicut qui obturat venam fontis, et usque ibi quaerit perennes aquas; aut qui deducit ortum arboris ex radice et non ex semine; aut qui lustrat principiata absque principio. Anima enim non est vita in se, sed est recipiens vitae a Deo, Qui est Vita in se, et omnis Influxus est vitae, ita a Deo; id intelligitur per hoc, Jehovah Deus inspiravit in nares hominis animam vitarum, et factus est homo in animam viventem, Gen: ii: 7; inspirare in nares animam vitarum, significat indere perceptionem boni et veri; et quoque Dominus dicit de se, Quemadmodum Pater habet vitam in seipso, ita dedit etiam Filio vitam habere in seipso, Joh: v: 26; vita in seipso est Deus; et vita animae est vita a Deo influens. Nunc quia omnis Influxus est vitae, et haec operatur per sua receptacula, ac intimum seu primum receptaculorum in homine est ejus Anima, ideo ut rite percipiatur Influxus, exordiendum est a Deo, et non a statione media; si ab hac, foret doctrina Influxus sicut currus absque rotis, aut sicut navis absque velis. Quoniam ita est, ideo in praemissis actum est de Sole Mundi Spiritualis in cujus medio est Jehovah Deus, n: 5; et de Influxu amoris et sapientiae, ita vitae, inde, n: 6, 7. Quod per Animam influat Vita a Deo in hominem, et per hanc in ejus Mentem, h. e., in hujus affectiones et cogitationes, et ex his in corporis sensus, loquelas et actiones, est quia illa sunt vitae in ordine successivo; Mens enim est subordinata animae, et Corpus subordinatum menti, ac Menti sunt binae Vitae, una voluntatis et altera intellectus, Vita voluntatis ejus est bonum amoris, cujus derivationes vocantur affectiones, ac Vita intellectus ibi est verum sapientiae, cujus derivationes vocantur cogitationes, per has et illas vivit mens; Vita autem corporis sunt sensus, loquela et actiones; quod haec sint ab anima per mentem, consequitur ex ordine in quo sunt, et ex hoc se manifestant Coram sapiente absque scrutinio. Anima humana, quia est substantia superior Spiritualis, recipit influxum immediate a Deo, Mens autem humana, quia est substantia inferior spiritualis, recipit influxum a Deo mediate per Mundum Spiritualem, et Corpus quia est ex substantiis naturae, quae vocantur materiae, recipit influxum a Deo, mediate per Mundum naturalem. Quod Bonum amoris et Verum sapientiae, conjunctim, h. e., unita in unum, a Deo influant in animam hominis, sed quod in progressione dividantur ab homine, ac conjungantur duntaxat apud illos, qui a Deo se patiuntur duci, in sequentibus videbitur.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church