Interaction SB (Hartley) n. 13

Previous Number Next Number See English 

13. XI. Quod receptio influxus istius sit secundum statum amoris et sapientiae apud hominem. Quod homo non sit vita, sed organum recipiens vitae a Deo, et quod amor una cum sapientia sit vita, tum quod Deus sit ipse Amor et ipsa Sapientia, et sic ipsa Vita, supra demonstratum est; inde sequitur quod quantum homo amat sapientiam, seu quantum sapientia in sinu amoris apud illum est, tantum sit imago Dei, hoc est, receptaculum vitae a Deo; ac vicissim, quantum in opposito amore est, et inde in insania, tantum non recipiat vitam a Deo, sed ab Inferno, quae vita vocatur mors. Ipse amor et ipsa sapientia non sunt vita, sed sunt esse vitae, at jucunda amoris et amoena sapientiae, quae sunt affectiones, faciunt vitam, Esse enim vitae per illa Existit; Influxus vitae a Deo fert secum illa jucunda et amoena, sicut influxus lucis et caloris tempore veris in Mentes humanas, et quoque in omnis generis Aves et Bestias, imo in Vegetabilia quae tunc germinant et prolificant; nam jucunda amoris et amoena sapientiae expandunt animos, et adaptant illos ad receptionem, sicut gaudia et laetitiae expandunt facies, et adaptant illas ad influxum hilarium animae. Homo, quem amor sapientiae afficit, est sicut Hortus in Edene, in quo sunt binae Arbores, una Vitae, et altera Scientiae boni et mali; Arbor vitae est receptio amoris et sapientiae a Deo, et Arbor scientiae boni et mali est receptio illorum a semet, at hic insanit, et usque credit se sapere sicut Deus, ille autem vere sapit, et credit nullum sapere nisi quam solus Deus, et quod homo tantum sapiat quantum id credit, et plus quantum sentit se velle id; sed plura de hoc videantur in Memorabili inserto operi de Amore conjugiali, n: 132 ad 136. Unum arcanum illa confirmans e Caelo hic addam; omnes angeli Caeli vertunt Frontispicium ad Dominum ut Solem, et omnes Angeli inferni vertunt Occipitium ad Illum, et hi recipiunt Influxum in affectiones suae voluntatis, quae in se sunt concupiscentiae, et faciunt ut intellectus faveat, at illi recipiunt influxum in affectiones sui intellectus, et faciunt ut voluntas faveat, inde hi sunt in sapientia, illi autem in insania; Intellectus enim humanus habitat in Cerebro, quod est sub frontispicio, ac Voluntus in Cerebello quod est in occipitio: quis non scit, quod homo ex falsis insaniens faveat sui mali cupiditatibus, et per rationes ex intellectu confirmet illas, et quod homo sapiens ex veris videat quales suae voluntatis cupiditates sunt, ac refraenet illas; hoc facit sapiens, quia vertit faciem ad Deum, hoc est, credit in Deum, et non in se, at illud facit insaniens, quia avertit faciem a Deo, hoc est, credit in se et non in Deum; credere in se est credere quod amet et sapiat ex se et non ex Deo, et hoc significatur per edere ex arbore scientiae boni et mali, at credere in Deum, est credere quod amet et sapiat ex Deo et non ex se, et hoc est edere ex Arbore vitae, Apoc: ii: 7. Ex his, sed adhuc [non] nisi sicut in lumine nocturno lunari, percipi potest, quod receptio influxus vitae a Deo sit secundum statum amoris et sapientiae apud hominem. Hic Influxus porro illustrari potest per influxum lucis et caloris in vegetabilia, quae florent et fructus ferunt secundum compaginationes fibrarum formantium illa, ita secundum receptionem; et quoque illustrari potest per influxum radiorum lucis in lapides pretiosos, qui modificant illos in colores secundum situm partium contexentium illos, ita etiam secundum receptionem; pariter per vitra optica et per aquas pluviae, per quae sistuntur irides secundum incidentias, refractiones et sic receptiones lucis; similiter mentes humanae quoad lucem spiritualem, quae procedit a Domino ut Sole, et perpetuo influit, sed recipitur varie.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church