12. X. Quod Spiritualia ita induta in homine faciant, ut vivere possit rationalis et moralis, ita spiritualiter naturalis. Ex principio supra stabilito, quod anima induat se corpore sicut homo se veste, sequitur hoc ut conclusum; influit enim Anima in Mentem humanam, et per hanc in Corpus, et secum fert vitam, quam continue recipit a Domino, et transfert illam sic mediate in corpus, ubi per arctissimam unionem facit sicut corpus vivat; inde, et ex mille experientiae testimoniis patet, quod spirituale unitum materiali, sicut vis viva cum vi mortua, faciat ut homo loquatur rationaliter, et agat moraliter: apparet sicut lingua et labia loquantur ex quadam vita in se, et quod brachia et manus agant similiter, sed est cogitatio, quae in se est spiritualis, quae loquitur, ac voluntas, quae similiter est spiritualis, quae agit, ac utraque per sua organa, quae in se materialia sunt, quia desumpta ex naturali Mundo; quod ita sit, in die apparet, dummodo attenditur ad hoc, remove cogitationem a loquela, nonne os momento obmutescet, tum remove voluntatem ab actione, nonne manus momento quiescent. Unitio spiritualium cum naturalibus et inde apparentia vitae in materialibus, comparari potest vino nobili in spongia munda, ac musto saccharino in uva, ac liquori sapido in pomo, et quoque odori aromatico in cinnamomo; horum omnium fibrae continentes sunt materiae, quae ex se nihil sapiunt, nec fragrant, sed ex fluoribus in illis et inter illa, quare si exprimis succos illos, sunt mortua fila; similiter organa propria corporis, si aufertur vita. Quod homo ex unitione spiritualium cum naturalibus sit rationalis, patet ex analyticis cogitationis ejus, et quod sit moralis ex honestis actionis et decoris gestuum ejus; haec sunt illi ex facultate, quod recipere possit influxum a Domino per Caelum angelicum, ubi est ipsum habitaculum sapientiae et amoris, ita rationalitatis et moralitatis; ex his percipitur quod spirituale et naturale unita in homine faciant, ut vivat spiritualiter naturalis. Quod similiter et usque dissimiliter post mortem, est quia anima ejus tunc induta est corpore substantiali, sicut in Mundo naturali induta fuit corpore materiali. Creditur a multis, quod perceptiones et cogitationes mentis, quia spirituales, influant nudae, et non per formas organizatas; sed ita somniant illi, qui non viderunt interiora capitis, ubi perceptiones et cogitationes in suis principiis sunt, ut quod ibi sint cerebra, intexta et contexta substantiis, cineritia et medullari, et quod sint glandulae, cava, septa, et cuncta illa circumcincta meningibus et matribus, et quod homo secundum statum omnium illorum integrum aut perversum sane aut insane cogitet et velit, proinde quod sit rationalis et moralis secundum informationem organicam mentis suae: nam Visus rationalis hominis, qui est intellectus, absque formis organizatis ad receptionem lucis spiritualis, foret nullius praedicationis, sicut visus naturalis absque oculis; et sic porro.