Heaven and Hell (Harley) n. 42

Previous Number Next Number See English 

42. Societates angelicae in caelis etiam distant inter se, sicut differunt bona in genere et in specie; nam distantiae in mundo spirituali non ex alia origine sunt, quam ex differentia status interiorum, inde in caelis ex differentia statuum amoris; distant multum qui differunt multum, et distant parum, qui differunt parum similitudo facit ut una sint. {1} @1 Quod omnes societates caeli constantem situm habeant secundum differentias status vitae, ita secundum differentias amoris et fidei (n. 1274. 3638, 3639). Mirabilia in altera vita seu in mundo spirituali de distantia, situ, loco, spatio et tempore (n. 1273-1277).$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church