Heaven and Hell (Harley) n. 41

Previous Number Next Number See English 

41. [VI.] QUOD CAELI CONSISTANT EX INNUMERIS SOCIETATIBUS. Angeli cujusvis caeli non sunt in uno loco simul, sed distincti in societates majores et minores, secundum differentias boni amoris et fidei in quo sunt; qui in simili bono sunt, unam societatem formant. Bona in caelis in infinita varietate sunt; et unusquisque angelus est sicut suum bonum.{1} @1 Quod infinita varietas sit, et nusquam aliquid idem cum altero (n. 7236, 9002). Quod in caelis etiam infinita varietas sit (n. 684, 690, 3744, 5598, 7236 ). Quod varietates in caelis, quae infinitae, sint varietates boni (n. 3744, 4005, 7236, 7833, 7836, 9002). Quod illae varietates existant per vera quae multiplicia, ex quibus bonum cuivis (n. 3470, 3804, 4149, 6917, 7236). Quod inde omnes societates in caelis, et unusquisque angelus in societate, a se invicem distincti sint (n. 690, 3241, 3519, 3804, 3986, 4067, 4149, 4263, 7236, 7833, 7836). Sed quod usque omnes unum agant per amorem a Domino (n. 457, 3986).$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church