406. Cum spiritibus qui e mundo recentes venerunt, aliquoties locutus sum de statu vitae aeternae, quod nempe scire {1}interest quis Dominus regni, quale regimen, et quae regiminis forma; sicut qui in mundo in aliud regnum veniunt, iis nihil prius est quam scire quis et qualis rex, quale regimen, et plura quae istius regni sunt; magis in hoc regno, in quo in aeternum victuri sunt. Sciant itaque, quod Dominus sit qui regit caelum, et quoque universum, nam qui regit unum regit alterum; ita quod regnum, in quo nunc sunt, sit Domini, et quod hujus regni leges sint veritates aeternae, quae omnes fundantur in ea lege, ut ament Dominum supra omnia, et proximum ut semet immo nunc adhuc magis si velint esse sicut angeli, quod amare debeant proximum plus quam semet. [2] Cum haec audiverunt, nihil respondere potuerunt, quia in vita corporis tale quid audiverunt, sed non crediderunt, mirati quod talis amor sit in caelo, et quod {2}dabilis ut quisquam amet proximum plus quam semet sed informati sunt, quod omnia bona immensum crescant in altera vita, et quod talis vita sit in corpore, ut non ultra progredi possint quam amare proximum ut semet, quia in corporeis at his remotis tunc amor magis purus fit, et tandem angelicus, qui est amare proximum plus quam semet: nam in caelis jucundum est bonum facere alteri, et non jucundum facere sibi bonum, nisi ut fiat alterius, ita propter alterum et quod id sit amare proximum plus quam semet. [3] Quod talis amor dabilis sit, dicebatur quod in mundo constare possit ex quorundam amore conjugiali, quod praetulerint mortem quam ut laederetur conjux; ex amore parentum erga liberos, quod mater potius famem patiatur, quam ut videat infantem esurire; ut et ab amicitia sincera, quod pro amicis pericula subeant; et ex amicitia civili et simulata, quae aemulari vult sinceram, quod potiora offerant illis quibus dicunt bene velle, et quoque quod tale ore ferant tametsi non corde; demum ex natura amoris, quae talis est, ut gaudium ejus sit inservire aliis, non sui sed ejus causa. Verum haec non potuerunt capere illi qui se prae aliis amabant, et qui lucri avidi in vita corporis fuerunt, omnium minime avari. @1 Le Boys des Guays hic legeret intersit.$ @2 Le Boys des Guays hic legeret dabile: sed vide mox infra.$