405. Paene omnes qui in alteram vitam veniunt, putant quod infernum sit simile unicuivis, et quod caelum sit simile unicuivis, cum tamen utrobivis infinitae varietates et diversitates sunt, et nusquam uni prorsus simile infernum sit, nec usquam uni prorsus simile caelum, quod alteri; sicut nusquam datur unus homo, spiritus ac angelus prorsus similis alteri, ne quidem quoad faciem. Cum solum cogitarem, quod bini essent prorsus similes aut aequales, horruerunt angeli, dicentes quod omne unum formetur ex consensu harmonico plurium, et quod tale unum sit, qualis ille consensus est; et quod ita omnis societas caeli unum faciant, et quod omnes societates caeli unum, et hoc ex solo Domino per amorem.{1} Usus in caelis similiter in omni varietate et diversitate sunt, et nusquam unius usus prorsus similis ac idem est cum usu alterius, ita nec unius jucunditas cum alterius: et adhuc magis, jucunda cujusvis usus sunt innumerabilia, ac innumerabilia illa similiter varia, sed usque conjuncta in eo ordine ut se mutuo spectent, sicut usus cujusvis membri, organi et visceris in corpore: et adhuc magis sicut cujusvis vasis et fibrae in unoquovis membro, organo et viscere, quae omnia et singula ita consociata sunt ut suum bonum spectent in altero, et sic in omnibus, et omnia in singulis: ex hoc universali et singulari aspectu sicut unum agunt. @1 Quod unum ex variis consistat, et inde formam et quale accipiat, et perfectionem secundum quale harmoniae et consensus (n. 457, 3241, 8003). Quod infinita varietas sit, et nusquam aliquid idem cum altero (n. 7236, 9002). In caelis pariter (n. 5744 [? 3744, 4005, 7236, 7833, 7836, 9002). Quod inde omnes societates in caelis, et unusquisque angelus in societate, a se invicem distincti sunt, quia in vario bono et usu (n. 690, 3241, 3519, 3804, 3986, 4067, 4149, 4263, 7236, [1]7833). Quod Divinus Amor Domini disponat omnes in formam caelestem, et conjungat ut sicut unus homo sint (n. 457, 3986, 5598).$