Heaven and Hell (Harley) n. 286

Previous Number Next Number See English 

286. Unde pax primum dicetur. Divina Pax est in Domino, existens ex unione ipsius Divini ac Divini Humani in Ipso. Divinum pacis in caelo est a Domino, existens ex conjunctione Ipsius cum angelis caeli, et in particulari ex conjunctione boni et veri apud unumquemvis angelum: hae sunt origines pacis. Ex quibus constare potest, quod pax in caelis sit Divinum intime afficiens beatitudine omne bonum ibi, ita ex qua omne gaudium caeli et quod sit in sua essentia Divinum gaudium Divini amoris Domini ex conjunctione Ipsius cum caelo, et cum unoquovis ibi: hoc gaudium perceptum a Domino in angelis, et ab angelis a Domino, est pax. Inde per derivationem est angelis omne beatum, jucundum, et felix, seu id quod vocatur gaudium caeleste. {1} @1 Quod per pacem in supremo sensu intelligatur Dominus, quia ab Ipso pax; et in sensu interno caelum, quia ibi in statu pacis (n. 3780, 4681). Quod pax in caelis sit Divinum intime afficiens beatitudine omne bonum et verum ibi, et quod sit incomprehensibilis homini (n. 92, 3780, 5662, 8455, 8665). Quod Divina pax sit in bono, non autem in vero absque bono (n. 8722).$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church