Heaven and Hell (Harley) n. 285

Previous Number Next Number See English 

285. Sunt duo intima caeli, nempe innocentia et pax. Intima dicuntur, quia immediate procedunt a Domino. Innocentia est ex qua omne bonum caeli, et pax est ex qua omne jucundum boni; omne bonum suum jucundum habet; utrumque tam bonum quam jucundum est amoris, nam quod amatur hoc bonum dicitur, et quoque ut jucundum percipitur: inde sequitur, quod duo illa intima, quae sunt innocentia et pax, ex Divino Amore Domini procedant, et afficiant angelos ab intimo. Quod innocentia sit intimum boni, videatur in articulo mox praecedente, ubi de statu innocentiae angelorum caeli actum est quod autem pax sit intimum jucundi ex bono innocentiae, nunc explicabitur.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church