131. Quoniam lux caeli est Divinum verum, ideo quoque lux illa est Divina sapientia et intelligentia; unde idem intelligitur per elevari in lucem caeli, quod per elevari in intelligentiam et sapientiam ac illustrari quapropter lux apud angelos est prorsus in eodem gradu secundum intelligentiam et sapientiam eorum. Quia lux caeli est Divina sapientia, ideo omnes cognoscuntur quales sunt in luce caeli, interiora cujusvis patent ibi in facie prorsus qualia sunt, nec minimum latet. Angeli interiores etiam amant ut omnia apud illos pateant, quoniam non nisi quam bonum volunt: aliter qui infra caelum, et non bonum volunt; illi ideo valde timent ut spectentur in luce caeli: et quod mirum, qui in inferno sunt, illi inter se apparent ut homines, sed in luce caeli ut monstra, horrenda facie et horrendo corpore, prorsus in forma sui mali. {1} Similiter apparet homo quoad spiritum suum, cum spectatur ab angelis; si bonus apparet ut homo pulcher secundum ejus bonum; si malus ut monstrum, deforme secundum ejus malum. Inde patet, quod omnia manifestantur in luce caeli; manifestantur quia lux caeli est Divinum verum. @1 Quod Illi, qui in infernis sunt, in suo lumine, quod est lumen sicut ex ignitis carbonibus, appareant sibi sicut homines, sed in luce caeli sicut monstra (n. 4532 [? 4531], 4533, 4674, 5057, 5058, 6605, 6626).$