Heaven and Hell (Harley) n. 130

Previous Number Next Number See English 

130. Quod lux in caelis spiritualis sit, et quod illa lux sit Divinum verum, concludi etiam potest ex eo, quod homini quoque sit lux spiritualis, et quod ex illa luce ei illustratio sit quantum in intelligentia et sapientia est ex Divino Vero: lux spiritualis hominis est lux intellectus ejus, cujus objecta sunt vera, quae in ordines analytice disponit, in rationes format, et ex illis res in serie concludit. {1} Quod realis lux sit, ex qua intellectus talia videt, naturalis homo nescit, quia non videt illam oculis, nec appercipit illam cogitatione: sed multi usque norunt, et quoque illam distinguunt a luce naturali, in qua sunt qui naturaliter et non spiritualiter cogitant: naturaliter cogitant, qui modo spectant in mundum, et naturae omnia tribuunt spiritualiter autem cogitant, qui spectant ad caelum, ac Divino omnia tribuunt. Quod lux vera sit, quae illustrat mentem, plane distincta a luce, quae lumen naturale vocatur, multoties mihi percipere, et quoque videre datum est: elevatus sum in lucem illam interius per gradus et sicut elevatus sum, illustrabatur intellectus, usque tandem ut perciperem quae non prius percepi, et tandem talia quae ne quidem comprehendi {2}possunt cogitatione ex lumine naturali; indignatus sum quandoque, quod non comprehenderentur, cum tamen clare et perspicue percepta sunt in luce caelesti.{3} Quia intellectui est lux, ideo dicitur de illo simile quod de oculo, ut quod videat et in luce sit, cum percipit, et quod ei obscurum et umbra sit, cum non percipit, et similia plura. @1 Quod lux caeli illuminet intellectum hominis; quod ideo homo rationalis sit (n. 1524, 3138, 3167, 4408, 6608, 8707, 9126[? 9128], 9399, 10569). Quod intellectus illustretur, quia est recipiens veri (n. 6222, 6608, 10659). Quod intellectus illustretur, quantum homo recipit verum in bono a Domino (n. 3619). Quod intellectus talis sit, qualia sunt vera ex bono, a quibus formatus (n. 10064). Quod intellectui sit lux e caelo, sicut visui lux e mundo (n. 1524, 5114, 6608, 9128). Quod lux caeli a Domino semper apud hominem adsit, sed quod tantum influat, quantum homo in vero ex bono est (n. 4060, 4213[? 4214]).$ @2 possunt pro "possum"$ @3 Quod homo cum elevatur a sensuali, in lumen mitius veniat, et tandem in lucem caelestem (n. 6313, 6315, 9407). Quod actualis elevatio in lucem caeli sit, cum homo in intelligentiam (n. 3190). Lux quanta percepta, cum abductus sum ab ideis mundanis (n. 1526, 6608).$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church