125. Ex his nunc in clariore luce videri possunt illa quae in praemissis articulis de Domino dicta et ostensa sunt:--
Quod nempe, Ipse sit Deus Caeli (n. 2-6). Quod Divinum Ipsius faciat Caelum (n. 7-12). Quod Divinum Domini in Caelo sit Amor in Ipsum et Charitas erga proximum (n. 13-19). Quod Correspondentia sit omnium Mundi cum Caelo, ac per Caelum cum Domino (n. 87-115). Tum quod Sol mundi; et Luna correspondeant (n. 105).