124. Quia Dominus est Sol caeli, et omnia spectant Ipsum quae ab Ipso, ideo etiam Dominus est centrum commune, a quo omnis directio et determinatio. {1} Et ideo quoque in praesentia et sub auspicio Ipsius sunt omnia quae infra sunt, tam quae in caelis sunt, quam quae in terris. @1 Quod Dominus sit centrum commune, ad quod se vertunt omnia caeli (n. 3633[, 3641]).$