535. Post haec audivi infestum murmur ex inferis, et simul has voces, "fac Miracula et credemus;" et quaesivi numne illa sunt miracula, et responsum est, "non sunt;" et quaesivi, quae ergo miracula, et dictum est, "manifesta et revela futura, et fidem habebimus;" sed respondi, "talia e Coelo non dantur, quoniam quantum homo scit futura, tantum ejus ratio et intellectus cum prudentia et sapientia, cadit in otium, torpet, et labefactatur:" et iterum quaesivi, "quae alia Miracula faciam;" et tunc clamatum est, "fac similia quae Moses in Aegypto;" ad hoc respondi, "forte ad illa obduraturi estis corda vestra sicut Pharao et Aegyptii;" et responsum est, quod non; at iterum dixi, "asseverate mihi, quod non saltaturi sitis circum Vitulum aureum, et adoraturi illum sicut posteri Jacobi, quod fecerunt a Mensis spatio postquam viderunt totum Montem Sinai ardentem, et audiverunt Ipsum Jehovam ex igne loquentem, ita post miraculum, quod erat omnium maximum; Vitulus aureus in Spirituali sensu est Voluptas carnis;" et responsum est ex inferis, "non erimus sicut posteri Jacobi." At tunc audivi hoc e Coelo illis dictum, "si non creditis Mosen et Prophetas, hoc est, Verbum Domini, non credetis ex Miraculis plus quam filii Jacobi in deserto; neve plus quam illi crediderunt, dum suis oculis viderunt Miracula ab Ipso Domino, dum fuit in Mundo, facta."