Conjugial Love (Rogers) n. 534

Previous Number Next Number See English 

534. Post haec loquutus sum cum Angelis, quod adhuc aliquid reveletur in Mundo a Domino; quaesiverunt, quid hoc; dixi, "de Amore vere Conjugiali, et de Coelestibus ejus delitiis;" dixerunt Angeli, "quis non scit, quod delitiae Amoris conjugialis excedant delitias omnium amorum; et quis non potest videre, quod in aliquem amorem collatae sint omnes beatitudines, faustitates et jucunditates, quae usquam conferri possunt a Domino, et quod receptaculum illarum sit amor vere conjugialis, qui ad plenum sensum potest illas recipere et percipere:" respondi, quod hoc non sciant, quia non adiverunt Dominum, et vixerunt secundum praecepta Ipsius fugiendo mala ut peccata, et faciendo bona; et Amor vere conjugialis cum suis delitiis unice est a Domino, et datur illis qui vivunt secundum praecepta Ipsius; ita quod detur illis, qui recipiuntur in Novam Domini Ecclesiam, quae in Apocalypsi per Novam Hierosolymam intelligitur. His addidi, quod in dubio sim, num velint in Mundo hodie credere, quod ille Amor in se sit Amor spiritualis, et inde ex Religione, ex causa, quia de illo fovent modo ideam corpoream; tunc dixerunt ad me, "scribe de illo, et sequere revelationem, et postea Liber de illo scriptus demittetur a nobis e Coelo, et videbimus num recipiantur illa quae inibi sunt; et simul num velint agnoscere, quod ille Amor sit secundum Religionem apud hominem, spiritualis apud spirituales, naturalis apud naturales, et mere carnalis apud adulteros."


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church