Conjugial Love (Rogers) n. 525

Previous Number Next Number See English 

525. II. Quod transcriptio boni unius in alterum impossibilis sit. Hujus evidentia quoque videri potest ex his in ordine; 1. Quod unusquisque homo nascatur in malo. 2. Quod in bonum inducatur per regenerationem a Domino. 3. Quod fit per vitam secundum praecepta Ipsius. 4. Quare bonum, cum ita implantatur, non potest transcribi. Primum, quod unusquisque homo nascatur in malo, in Ecclesia notum est; dicitur quod hoc malum sit haereditario ex Adamo; sed est ex parentibus; ab his ducit quisque indolem, quae est inclinatio; quod ita sit, ratio et experientia convincunt; similitudines enim parentum quoad facies, genios et mores in proximis liberis et in posteris ex his, exstant; inde a multis noscuntur familiae, et quoque judicatur de illorum animis; quare mala, quae ipsi parentes contraxerunt, et per traducem in proles intulerunt, sunt in quibus homines nascuntur: quod credatur, quod reatus Adami inscriptus sit omni generi humano, est quia pauci super aliquod malum reflectunt apud se, et inde sciunt id, quare opinantur, quod sit tam alte reconditum, ut non appareat nisi coram Deo. [2] Secundum, quod homo in bonum inducatur per regenerationem a Domino; quod sit Regeneratio, et quod nisi quis regeneratur, non possit ingredi in Coelum, patet clare a Domini verbis apud Johan. III.3.5; quod Regeneratio sit purificatio a malis, et sic renovatio vitae, non potest in Christiano Orbe latere, nam ratio etiam hoc videt dum agnoscit quod unusquisque nascatur in malo, et quod malum non possit ablui et abstergi sicut sordes per saponem et aquam, sed per resipiscentiam. [3] Tertium, quod homo inducatur in bonum a Domino per vitam secundum praecepta Ipsius; praecepta regenerationis sunt quinque, quae videantur supra n. 82, inter quae sunt haec, quod fugienda sint mala, quia sunt diaboli et a diabolo, et quod facienda sint bona quia sunt Dei et a Deo, et quod adeundus sit Dominus, ut adducat illos ad faciendum illa; consulat quisque se, et expendat, num aliunde homini bonum; et si non bonum, non ei est salus. [4] Quartum, quod bonum, cum ita implantatur, non possit transcribi; per transcriptionem intelligitur transcriptio boni unius in alterum: ex supradictis consequitur, quod homo per regenerationem innovetur prorsus quoad spiritum, et quod hoc fiat per vitam secundum praecepta Domini; quis non videt, quod haec innovatio non fieri possit nisi a tempore in tempus,{1} vix aliter quam sicut successive radicatur et crescit arbor a semine, et perficitur: illi qui aliter percipiunt regenerationem, non sciunt aliquid de statu hominis, nec aliquid de malo et bono, quod haec duo sint prorsus opposita, et quod bonum non possit implantari nisi quantum removetur malum; nec sciunt quod quamdiu quis in malo est, aversetur bonum quod in se bonum est; quare si bonum unius transferretur{2} in quendam qui in malo est, foret sicut agnus conjiceretur coram lupo, aut sicut margarita alligaretur naribus porci: ex quibus patet, quod transcriptio impossibilis sit. @1. Prima editio: tempus;$ @2. Prima editio: transferreretur$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church