524. I. Quod cuique post mortem imputetur malum in quo est; similiter bonum. Hoc, ut in aliqua evidentia pateat, lustrabitur in distinctione, in hac, 1. Quod unicuique sit vita propria. 2. Quod unumquemvis sua vita post mortem maneat. 3. Quod Malo tunc imputetur malum ejus vitae, et quod Bono imputetur bonum ejus. Primum, quod unicuique sit vita propria, ita distincta ab alterius, notum est; est enim perpetua varietas, et non aliquid idem; inde est cuivis suum proprium; hoc patet manifeste ex faciebus hominum, quod non detur unius facies absolute similis alterius, nec dari possit in aeternum; causa est, quia non dantur animi similes, et ex animis sunt facies, est enim facies, ut dicitur, typus animi, ac animus ducit suam originem et formam ex vita. [2] Nisi homini propria vita foret, sicut est proprius animus, et propria facies, non foret ei aliqua vita post mortem, separata ab alterius; imo nec foret Coelum, hoc enim ex perpetuis aliis consistit; hujus forma unice est ex varietatibus animarum et mentium in talem ordinem dispositis, ut unum faciant, ac unum faciunt ex Uno, cujus vita est in omnibus et singulis ibi, sicut anima est in homine; quod nisi foret, dispergeretur Coelum, quia dissolveretur forma. Unus ex Quo est vita omnibus et singulis, et ex Quo cohaeret forma, est Dominus. In genere est omnis forma ex variis, ac talis, qualis est horum harmonica coordinatio et dispositio ad unum; talis est forma humana; inde est quod homo ex tot membris, visceribus et organis consistens, non sentiat aliquid in se et a se nisi sicut unum. [3] Secundum, quod unumquemvis sua vita post mortem maneat, notum est in Ecclesia ex Verbo, et ex his ibi, "Venturus est Filius hominis, et tunc reddet unicuique secundum facta ejus," Matth.{1} XVI:27. "Vidi libros apertos, et judicati sunt omnes secundum opera illorum," Apoc.{2} XX:12.13.{3} "In die judicii reddet Deus unicuique secundum opera ejus," Rom. II:[5.]6. II Cor. V:10; Opera, secundum quae reddetur unicuique, sunt vita, quia vita facit illa, et secundum vitam sunt. Quia datum est mihi per plures annos una esse cum Angelis, ac loqui cum advenis e Mundo, pro certo testari possum, quod unusquisque exploretur ibi qualis ei vita fuit, et quod vita, quam contraxit in Mundo, maneat illum in aeternum; loquutus sum cum illis, qui ante Saecula vixerunt, quorum vita ex historicis mihi nota fuit, et cognovi similem descriptioni; et audivi ab Angelis, quod vita alicujus post mortem non possit mutari, quia organizata est secundum amorem ejus et inde opera; et quod si mutaretur, discerperetur organizatio, quod nusquam fieri potest; tum quod mutatio organizationis{4} detur unice in corpore materiali, et prorsus non dabilis in corpore spirituali, postquam prius rejectum est. [4] Tertium, quod Malo tunc imputetur malum ejus vitae, et quod Bono imputetur bonum ejus; Imputatio mali non est accusatio, incusatio, inculpatio et judicatio sicut in Mundo, sed ipsum malum hoc facit; mali enim ex suo libero separant se a bonis, quoniam non possunt simul esse; jucunda amoris mali aversantur jucunda amoris boni, et jucunda ex unoquovis exhalant, sicut odorata ex omni vegetabili in terris; non enim absorbentur et occultantur a corpore materiali sicut prius, sed libere in auram spiritualem effluunt ex amoribus illorum: et quia malum ibi sentitur sicut in suo odore, est hoc quod accusat, incusat, inculpat et judicat, non coram aliquo judice, sed coram unoquovis, qui in bono est; et hoc est quod intelligitur per imputationem: praeterea, Malus eligit socios, cum quibus in suo jucundo vivat, et quia aversatur jucundum boni, sponte se confert ad suos in inferno. [5] Imputatio boni fit similiter; hoc fit illis, qui in Mundo agnoverunt, quod omne bonum in illis sit a Domino, et nihil a se; hi postquam praeparati sunt, mittuntur in jucunda interiora boni, et tunc aperitur illis via in Coelum ad Societatem, ubi ejus jucunda homogenea sunt; hoc fit a Domino. @1. Prima editio: Matth (absque puncto)$ @2. Prima editio: Apoc (absque puncto)$ @3. Prima editio: XXI:12.13.$ @4. Prima editio: organzationis$