Conjugial Love (Rogers) n. 517

Previous Number Next Number See English 

517. Cum itaque violatio conjugii spiritualis est violatio Verbi, patet quod haec violatio sit adulteratio boni et falsificatio veri; conjugium enim spirituale est conjugium boni et veri, ut dictum est; inde consequitur, quod dum adulteratur bonum et falsificatur verum Verbi, illud Conjugium violetur; quae violatio quomodo fit et a quibus, ex his quae subsequuntur, aliquantisper patet.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church