Conjugial Love (Rogers) n. 516

Previous Number Next Number See English 

516. Per Conjugium spirituale intelligitur Conjugium Domini et Ecclesiae, de quo supra n. 116 ad 131; et inde quoque Conjugium boni et veri, de quo etiam supra n. 83 ad 102; et quia hoc Conjugium{1} Domini et Ecclesiae, et inde conjugium boni et veri, est in omnibus et singulis Verbi, est hujus violatio, quae per violationem conjugii spiritualis hic intelligitur, est enim Ecclesia ex Verbo, et Verbum est Dominus; Dominus est Verbum, quia est Divinum Bonum et Divinum Verum ibi. Quod Verbum sit illud Conjugium, in Doctrina Novae Hierosolymae de Scriptura Sacra, n. 80 ad 90, plene confirmatum videatur. @1. Prima editio: Conjugium est$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church