509. III. Quod Libido illa prorsus adnihilet amorem conjugialem apud se, est quia libido illa amori conjugiali prorsus opposita est, ac ita opposita, ut non modo discindat illum, sed quasi commolat illum in pulverem, et sic adnihilet; nam Amor conjugialis est ad unam e sexu, Libido autem illa non moratur apud unam, sed post horam aut diem intenditur frigore sicut aestu prius pro illa; et quia frigus est fastidium, hoc per cohabitationem{1} et commorationem coactam coacervatur usque ad nauseam, et sic amor conjugialis consumitur in tantum, ut nihil ejus residuum sit. Ex his videri potest, quod haec libido sit internecina amori conjugiali; et quia amor conjugialis facit intimum vitae apud hominem, quod sit internecina illius vitae; et quod libido illa per successivas interceptiones et occlusiones interiorum mentis tandem fiat cuticularis, et sic mere illecebrosa; remanente tamen facultate intelligendi seu rationalitate. @1. Prima editio: cohabitionem$