Conjugial Love (Rogers) n. 508

Previous Number Next Number See English 

508. II. Quod Libido illa sit amor et simul fastidium pro sexu. Est illis amor pro sexu quia ex sexu est varietas, et est fastidium pro sexu, quia post libamen rejiciunt, ac libidinantur ad alias: obscoena haec libido aestuat ad foeminam novam, et post aestum frigescit ad illam; ac frigus est fastidium. Quod Libido illa sit amor et simul fastidium pro sexu, illustrari potest ita; pone a parte sinistra cohortem ex libatis ab illis, et a parte dextra cohortem ex non libatis, numne hanc aspicerent ex amore, illam autem ex fastidio; et tamen utraque cohors est sexus.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church