395. VIII. Quod Sphaera innocentiae influat in infantes, et per illos in parentes, et afficiat. Quod Infantes sint Innocentiae, notum est, sed quod innocentia illorum influat a Domino, non notum est; influit a Domino, quia Ipse est Ipsa Innocentia, ut mox supra dictum est, nec potest aliquid influere, quia non dari, nisi a suo principio, quod est Ipsum Illud. Qualis autem est Innocentia infantiae, quae afficit parentes, paucis dicetur; elucet illa ex illorum facie, ex aliquibus illorum gestibus, et ex prima illorum loquela, et afficit: innocentia illis est, quia non cogitant ab interiori, nondum enim sciunt quid bonum et malum, ac verum et falsum, ex quibus cogitent; inde illis non est prudentia ex proprio; nec propositum ex deliberato, ita nullus finis mali; non illis est proprium ex amore sui et mundi acquisitum; non sibi quicquam tribuunt; omnia accepta referunt suis parentibus; contenti pusillis quae illis dono dantur; non illis est sollicitudo de victu et amictu; et nulla de futuris; non spectant ad mundum, et inde cupiunt multa; amant suos parentes, suas nutrices, et infantes socios, cum quibus in innocentia ludunt; se patiuntur duci, auscultant et obediunt: haec est Innocentia infantiae, quae est causa amoris, qui vocatur storge.