Conjugial Love (Rogers) n. 394

Previous Number Next Number See English 

394. VII. Quod haec Sphaera etiam sit Sphaera innocentiae et pacis [a Domino]{1}. Innocentia et Pax sunt duo intima Coeli; intima dicuntur, quia immediate procedunt a Domino; est enim Dominus Ipsa Innocentia et Ipsa Pax; Dominus ex Innocentia vocatur Agnus, et ex Pace dicit, Pacem relinquo vobis, Pacem meam do vobis, Joh. XIV.27; et quoque intelligitur per Pacem, qua salutarent urbem aut domum, quam intrabant, quae si digna esset, veniret Pax super illam, et si non digna, Pax reverteretur, Matth. X.11 ad 13.{2} inde quoque Dominus vocatur Princeps pacis, Esaj. IX.5,6.{3} Quod Innocentia et Pax sint intima coeli, est etiam causa, quia Innocentia est esse omnis boni, ac Pax est beatum omnis jucundi quod est boni; videatur Opus de Coelo et inferno, de statu Innocentiae Angelorum Coeli n. 276 ad 283. et de statu Pacis in Coelo, n. 284 ad 290. @1. Sic in n. 385, art. VII, supra.$ @2. Prima editio: 15.$ @3. Biblia Anglica: vv. 6,7.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church