Conjugial Love (Rogers) n. 384

Previous Number Next Number See English 

384. Post hunc surrexit Tertius, et eloquutus haec; "non est solus Amor, nec est sola Sapientia, Origo pulchritudinis, sed est Unio amoris et sapientiae, unio amoris cum sapientia in juvene, ac unio sapientiae cum suo amore in virgine; virgo enim non amat sapientiam in se sed in juvene, et inde videt illum ut pulchritudinem, et cum juvenis hoc videt in virgine, tunc videt illam ut pulchritudinem; quare amor per sapientiam format illam, ac sapientia ex amore recipit illam: quod ita sit, manifeste apparet in Coelo; vidi ibi virgines et uxores, et attendi ad pulchritudines, et vidi prorsus aliam in virginibus, et aliam in uxoribus, in virginibus solum nitorem ejus, in uxoribus autem splendorem ejus; discrimen vidi sicut adamantem ex luce micantem, et sicut rubinum simul ex igne fulgurantem: quid Pulchritudo nisi delitium visus; unde Origo hujus delitii, nisi ex Ludo amoris et sapientiae; ex hoc ludo rutilat visus, et hoc rutilum ex oculo in oculum se vibrat, et sistit pulchritudinem. Quid facit pulchritudinem faciei, nisi rubor et candor, et horum amabilis mixtura inter se; estne rubor ex amore, et candor ex sapientia; amor enim rubet ex suo igne, et sapientia candet ex sua luce; haec duo in faciebus duorum conjugum in Coelo manifeste vidi, ruborem candoris in uxore, et candorem ruboris in marito; et animadverti, quod ex mutuo intuitu exsplenduerint." Cum Tertius haec loquutus est, adplausit Caetus, et clamavit, "hic vicit:" et subito lux flammea, quae etiam est lux amoris conjugialis, implevit domum splendore, et simul corda illorum amaenitate.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church