383. Post hunc surrexit alter per comitatem sermonis revelaturus Originem pulchritudinis; hic dixit, "audivi quod Amor sit Origo pulchritudinis, sed consensu non faveo; quis hominum novit quid Amor; quis aliqua idea cogitationis contemplatus est illum; quis oculo vidit illum; dic ubi est: sed ego assero, quod Sapientia sit origo pulchritudinis, in Foeminis sapientia intime latens et recondita, in Viris sapientia patens et exstans: unde homo est homo nisi ex sapientia; nisi inde, homo foret sculptura aut pictura: quid Virgo attendit apud juvenem, quam qualis sapiens est, et quid juvenis attendit apud virginem, nisi qualis est affectio sapientiae suae; per sapientiam intelligo genuinam moralitatem, quia haec est sapientia vitae; inde est, quod cum sapientia latens adit et amplectitur sapientiam patentem, quod fit interius in utriusque spiritu, se mutuo osculentur et conjungant, et id vocatur Amor, et tunc apparent sibi utrinque ut pulchritudines: verbo, Sapientia est sicut lux seu splendor ignis, qui stringit oculos, et sicut stringit, format pulchritudinem."