Conjugial Love (Rogers) n. 373

Previous Number Next Number See English 

373. X. Quod Zelotypia apud conjuges, qui se non amant, sit propter plures causas; at apud quosdam ex varia aegritudine mentis. Causae, propter quas conjuges qui se mutuo non amant, etiam Zelotypi sunt, principaliter sunt Honor potentiae, timor diffamationis sui nominis et quoque uxoris, ac formido ne res domesticae labefactentur. Quod viris sit honor potentiae, hoc est, quod velint magnifieri ex illo, notum est; nam quamdiu hic honor illis est, sicut elevata mente sunt, et non demissa facie inter viros et foeminas; etiam illi honori se adjungit nomen fortitudinis, quare praefectis militum insidet plus quam aliis. Quod sit timor diffamationis nominis sui et uxoris, cohaeret cum priore causa; cui accedit, quod cohabitatio cum scorto, et ganeum in domo, sint infamiae. Quod Zelotypia sit quibusdam, ne res domesticae labefactentur, est quia tantum vilipenditur maritus, ac distrahuntur mutua officia et auxilia; at haec Zelotypia apud quosdam tempore desinit et fit nulla; et apud quosdam in meram simulationem amoris vertitur.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church