Conjugial Love (Rogers) n. 372

Previous Number Next Number See English 

372. Dictum est, quod Amori conjugiali insitus sit timor ne dividatur, ac dolor ne pereat, et quod Zelus ejus sit sicut ignis contra violationem; de his quondam meditatus interrogavi Angelos zelotes de sede Zelotypiae; dixerunt, quod sit in intellectu viri, qui recipit amorem conjugis, et redamat, et quod qualitas ejus ibi sit secundum sapientiam illius: inquierunt etiam, quod Zelotypia aliquid commune habeat cum honore, qui etiam inest amori conjugiali, nam qui amat conjugem, etiam honorat illam. [2] Quod Zelus apud virum{1} in intellectu ejus resideat, dixerunt hanc causam, quia amor conjugialis{2} semet tutatur per intellectum, sicut bonum per verum, ita uxor illa quae cum viro communia sunt, per maritum, et quod ideo Zelus insitus viris, ac per viros et propter viros foeminis. Ad interrogationem in qua regione mentis apud viros residet, responderunt in Anima illorum, quia etiam est tutamen contra adulteria; et quia haec principaliter destruunt amorem conjugialem, quod intellectus viri in periculis violationis indurescat, et fiat sicut cornu feriens adulterum. @1. Prima editio: v rum$ @2. Prima editio: coniugialis$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church