366. Quoniam Zelus in externis apud utrumque tam bonum quam malum, apparet similis,{1} et quia ultimus sensus Verbi consistit ex correspondentiis et apparentiis, saepius de Jehovah ibi dicitur, quod irascatur, excandescat, ulciscatur, puniat, in infernum conjiciat, praeter plura, quae sunt apparentiae Zeli in externis; inde etiam est, quod nuncupetur Zelotes; cum tamen ne hilum irae, excandescentiae ac ultionis in Ipso est; est enim Ipsa Misericordia, Gratia et Clementia, ita Ipsum Bonum, in Quo nihil tale est dabile. Sed de his videantur plura in Opere de Coelo et Inferno, n. 545 ad 550. et in Apocalypsi Revelata, n.{2} 494, 498, 525, 714, 806. @1. Prima editio: similis;$ @2. Prima editio: n (absque puncto)$