Conjugial Love (Rogers) n. 365

Previous Number Next Number See English 

365. V. Quod Zelus amoris boni in internis suis recondat amorem et amicitiam, at quod Zelus amoris mali in internis suis recondat odium et vindictam. Dictum est, quod Zelus in externis appareat sicut ira et excandescentia, tam apud illos qui in amore bono sunt, quam apud illos qui in amore malo; sed quia Interna sunt alia, etiam irae et excandescentiae illae sunt aliae; et sunt, ut sequitur, 1. Zelus amoris boni est sicut flamma coelestis, quae nusquam erumpit in alterum, sed modo se defendit, ac se defendit contra malum, sicut dum hic irruit in ignem, et comburitur: at Zelus amoris mali, est sicut flamma infernalis, quae ex se erumpit ac irruit, et vult alterum consumere. 2. Zelus amoris boni illico deflagrat et mitescit, dum alter ab impugnatione recedit; at Zelus amoris mali perdurat, et non exstinguitur.{1} 3. Causa est, quia Internum ejus, qui in amore boni est, in se est mite, blandum, amicum, et benevolum, quare dum Externum se tutandi gratia asperat, crispat, erigit, et sic dure agit, usque ex bono, in quo est Internum ejus, temperatum est; aliter apud malos; apud hos Internum est inimicum, immite, durum, spirans odium et vindictam, et lactat se ex jucundis illorum; et tametsi reconciliatur, usque latent illa sicut ignes in lignis sub cinere; et hi ignes, si non in Mundo, usque post obitum erumpunt. @1. Prima editio: exstinguitur (absque puncto)$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church