Conjugial Love (Rogers) n. 321

Previous Number Next Number See English 

321. IV: Quod illi, qui inter se in amore vere conjugiali vixerant, iteratum conjugium non velint, nisi propter causas separatas ab amore conjugiali. Quod illi, qui in amore vere conjugiali vixerant, post mortem sui conjugis, iteratum conjugium non velint, sunt hae causae, 1. Quoniam quoad animas, et inde quoad mentes uniti sunt; et haec unitio, quia spiritualis, est actualis adjunctio unius animae et mentis ad alterius, quae prorsus non potest dissolvi; quod spiritualis conjunctio talis sit, prius passim ostensum est. [2] 2. Quod etiam uniti sint quoad corpora per receptionem propagationum animae mariti ab uxore, et sic per insertionem ejus vitae in suam, per quam virgo fit uxor; et vicissim per receptionem amoris conjugialis uxoris a marito, quae disponit interiora mentis, et simul interiora et exteriora corporis ejus in statum receptibilem amoris, et perceptibilem sapientiae, qui status illum a juvene facit maritum, de quibus videatur supra, n. 198 [et 199]. [3] 3. Quod sphaera amoris ab uxore, ac sphaera intellectus a viro, jugiter effluat, et quod illa perficiat conjunctiones, et quod illa cum amaeno suo spiraculo sit circum illos, ac uniat illos, videatur etiam supra n. 223. [4] 4. Quod conjuges ita uniti in conjugio cogitent et spirent aeternum, et quod super hac idea fundetur felicitas aeterna illorum, videatur n. 216. [5] 5. Ex his et illis est, quod non amplius duo sint, sed unus homo, quod est, una caro. [6] 6. Quod tale unum non possit discerpi per mortem alterius, coram oculari visu spiritus, manifeste patet. [7] 7. His adjicietur hoc novum; quod duo illi, per mortem unius, usque non separentur; quoniam defuncti seu defunctae spiritus cohabitat jugi cum spiritu nondum defuncti seu defunctae, et id usque ad mortem alterius, quando iterum conveniunt et reuniunt se, ac tenerius quam prius se amant, quia in Spirituali Mundo. Ex his datur hoc consequens irrefragabile, quod illi, qui in amore vere conjugiali vixerant, iteratum conjugium non velint. Si autem contrahunt aliquod simile conjugii postea, fit propter causas separatas ab amore conjugiali; et hae causae sunt omnes externae; ut si infantes in domo sunt, et illorum curae prospiciendum est: si domus est ampla, instructa famulitiis utriusque sexus: si administrationes{1} forinsecae abstrahunt mentem a familiaribus domus: si mutua auxilia et officia sunt necessitates; et similia alia. @1. Prima editio: admistrationes$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church